inter dura viae balnea qui posuit.

XIII. (LXXIX.)

In podagrum qui carmina sua non stare dicebat.

Quae tibi cum pedibus ratio? quid carmina culpas?

scandere qui nescis, versiculos laceras?

“claudicat hic versus; haec” inquit “syllaba nutat”;

atque nihil prorsus stare putat podager

XIV. (LXXXII.)

Ad Maximum qui ei mel misit.

Dulcia dona mihi semper tu, Maxime, mittis,