reiectae vento chlamydes. dextram exerit ille 15

contentus laeva sustinuisse patrem;

ast illi duplices in nodum colligit ulnas

cautior in sexu debiliore labor.

hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas,

artificis tacitae quod meruere manus: 20

nam consanguineos eadem cum forma figuret,

hic propior matri fit tamen, ille patri.

[189]

XVII. (L.)