nec tua securum te, Maro, fama vehit;

ipse parens vatum, princeps Heliconis, Homerus

iudicis excepit tela severa notae.

sed non Vergilius, sed non accusat Homerus: 15

neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.

en moveo plausus! en pallidus omnia laudo

et clarum repeto terque quaterque “sophos”!

ignoscat placidus tandem flatusque remittat

et tuto recitet quod libet ore: placet. 20

XXIV. (LXXXIII.)