pande, quibus terris orti, quo semine ducti.
haud ignarus enim, nec te conubia fallunt
ulla; tuo primae libantur[81] foedere noctes.” 55
Ille refert: “equidem dudum te, diva, morantem
mirabar, quod adhuc tanti secura maneres
coniugii. non parva tibi mandatur origo.
fascibus insignes et legum culmine fultae
convenere domus et qui lectissimus orbi 60
sanguis erat. rubris quae fluctibus insula latrat,
qui locus Aethiopum, quae sic impervia famae