omen erat. quamquam nullis mihi cognita rebus

fabula; vix tanto risit de crimine rumor.

opprobrii stat nulla fides nec littera venit 295

vulgatura nefas: in quo vel maxima virtus

est tua quod, nostros qui consulis omnia patres,

de monstris taceas. pellendi denique nulla

dedecoris sanctum violant oracula coetum

nec mea funestum versavit curia nomen. 300

pars sceleris dubitasse fuit: quaecumque profana

pagina de primo venisset limine Phoebi,