munera, quae solos fas habuisse deos.

sed quod Threicio Iuno placabilis Orphei,

hoc poteris votis esse, Serena, meis.

illius expectent famulantia sidera nutum; 35

sub pedibus regitur terra fretumque tuis.

non ego, cum peterem, sollemni more procorum

promisi gregibus pascua plena meis

nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles

fluctuet et glauca pinguis oliva coma, 40

nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret