seque etiam crevisse videt. quis Gallica rura,

quis meminit Latio Senonum servisse ligones?

aut quibus exemplis fecunda Thybris ab Arcto

vexit Lingonico sudatas vomere messes?

illa seges non auxilium modo praebuit urbi, 95

sed fuit indicio, quantum tibi, Roma, liceret:

admonuit dominae gentes instarque tropaei

rettulit ignotum gelidis vectigal ab oris.

Hoc quoque maiestas augescit plena Quirini,

[49]