centum Taygeti, centum de vertice Cynthi
et totidem casto genuit quas flumine Ladon. 260
has ubi collectas vidit, sic Delia coepit:
“O sociae, mecum thalami quae iura perosae
virgineo gelidos percurritis agmine montes,
cernitis ut Latio superi communibus ornent
hunc annum studiis? quantos Neptunus equorum 265
donet ab orbe greges? laudi quod nulla canendae
fratris plectra vacent? nostram quoque sentiat idem
quam meritis debemus opem. non spicula poscit