XLVI. Hic Sueviae finis. Peucinorum Vene dorumque et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis ascribam, dubito: quanquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone, cultu, sede ac domiciliis, ut Germani, agunt. Sordes omnium ac torpor procerum: connubiis mixtis, nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur. Venedi multum ex moribus traxerunt. Nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur, latrociniis pererrant. Hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu ac pernicitate gaudent; quae omnia diversa Sarmatis sunt, in plaustro equoque viventibus. Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates: victui herba, vestitui pelles, cubile humus: sola in sagittis spes, quas, inopia ferri, ossibus asperant. Idemque venatus viros pariter ac feminas alit. Passim enim comitantur, partemque praedae petunt. Nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium, quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur: huc redeunt juvenes, hoc senum receptaculum. Sed beatius arbitrantur, quam ingemere agris, illaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare. Securi adversus homines, securi adversus deos, rem difficillimam assecuti sunt, ut illis ne vote quidem opus esset. Cetera jam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum, gerere: quod ego, ut incompertum, in medium relinquam.
CN. JULII AGRICOLAE VITA.
BREVIARIUM.
Cap. 1. Scribendi clarorum virorum vitam mos antiquus, 2. sub malis principibus periculosus, 3. sub Trajano in honorem Agricolae repetitus a Tacito, qui non eloquentiam, at pietatem pollicetur. 4. Agricolae stirps, educatio, studia. 5. Positis in Britannia primis castrorum rudimentis, 6. uxorem ducit: fit quaestor, tribunus, praetor: recognoscendis templorum donis praefectus. 7. Othoniano bello matrem partemque patrimonii amittit. 8. In Vespasiani partes transgressus, legioni vicesimae in Britannia praepositus, alienae famae cura promovet suam. 9. Redux inter patricios ascitus Aquitaniam regit. Consul factus Tacito filiam despondet. Britanniae praeficitur.
10. Britanniae descriptio. Thule cognita: mare pigrum. 11. Britannorum origo, habitus, sacra, sermo, mores, 12. militia, regimen, rarus conventus: coelum, solum, metalla, margarita. 13. Victae gentis ingenium. Caesarum in Britanniam expeditiones. 14. Consularium legatorum res gestae. 15. Britanniae rebellio, 16. Boadicea duce coepta, a Suet. Paullino compressa. Huic succedunt ignavi. 17. Rem restituunt Petilius Cerialis et Julius Frontinus; hic Silures, ille Brigantes vincit; 18. Agricola Ordovices et Monam. Totam provinciam pacat, et 19, 20. moderatione, prudentia, abstinentia, aequitate in obsequio retinet, 21. animosque artibus et voluptatibus mollit.
22, 23. Nova expeditio novas gentes aperit, quae praesidio firmantur. Agricolae candor in communicanda gloria. 24. Consilium de occupanda Hibernia. 25-27. Civitates trans Bodotriam sitae explorantur. Caledonii, Romanos aggressi, consilio ductuque Agricolae pulsi, sacrificiis conspirationem civitatum sanciunt. 28. Usipiorum cohors miro casu Britanniam circumvecta. Agricolae filius obit. 29. Bellum Britanni reparant Calgaco duce, cujus 30-32. oratio ad suos. 33, 34. Romanos quoque hortatur Agricola. 35-37. Atrox et cruentum proelium. 38. Penes Romanos victoria. Agricola Britanniam circumvehi praecipit.
39. Domitianus, fronte laetus, pectore anxius, nuntium victoriae excipit. 40. Honores tamen Agricolae decerni jubet, condito odio, donec provincia decedat Agricola. Is redux modeste agit. 41. Periculum ab accusatoribus et laudatoribus. 42. Excusat se, ne provinciam sortiatur proconsul. 43. Obit non sine veneni suspicione, a Domitiano dati. 44. Ejus aetas, habitus, honores, opes. 45. Mortis opportunitas ante Domitiani atrocitates. 46. Questus auctoris et ex virtute solatia. Fama Agricolae ad posteros transmissa.
I. Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quanquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. Sed apud priores, ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam, sine gratia aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum, quam arrogantiam arbitrati sunt: nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit: adeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. At nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis, venia opus fuit: quam non petissem incursaturus tam saeva et infesta virtutibus tempora.
II. Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse: neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio, ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. Scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. Dedimus profecto grande patientiae documentum: et sicut vetus aetas vidit, quid ultimum in libertate esset, ita nos, quid in servitute, adempto per inquisitiones et loquendi audiendique commercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci, quam tacere.
III. Nunc demum redit animus: et quanquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabiles miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque quotidie felicitatem imperii Nerva Trajanus, nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur assumpserit; natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia, quam mala; et, ut corpora nostra lente augescunt, cito exstinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius, quam revocaveris. Subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo: et invisa primo desidia postremo amatur. Quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt? Pauci, et, ut ita dixerim, non modo aliorum, sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus juvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus. Non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. Hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.