XLIV. Natus erat Agricola, Caio Caesare tertium consule, Idibus Juniis: excessit sexto et quinquagesimo anno, decimo Kalendas Septembris, Collega Priscoque consulibus. Quod si habitum quoque ejus posteri noscere velint, decentior quam sublimior fuit; nihil metus in vultu, gratia oris supererat bonum virum facile crederes, magnum libenter. Et ipse quidem, quanquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit. Quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito, quid aliud adstruere fortuna poterat? Opibus nimiis non gaudebat; speciosae contigerant. Filia atque uxore superstitibus, potest videri etiam beatus; incolumi dignitate, florente fama, salvis affinitatibus et amicitiis, futura effugisse. Nam sicuti durare in hac beatissimi saeculi luce ac principem Trajanum videre, quod augurio votisque apud nostras aures ominabatur, ita festinatae mortis grande solatium tulit, evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non jam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rempublicam exhausit.
XLV. Non vidit Agricola obsessam curiam, et clausum armis senatum, et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exsilia et fugas. Una adhuc victoria Carus Metius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Bebius jam tum reus erat. Mox nostrae duxere Helvidium in carcerem manus: nos Maurici Rusticique visus, nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos jussitque scelera, non spectavit: praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici: cum suspiria nostra subscriberentur; cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat. Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis. Ut perhibent qui interfuerunt novissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum excepisti; tanquam pro virili portione innocentiam principi donares. Sed mihi filiaeque ejus, praeter acerbitatem parentis erepti, auget moestitiam, quod assidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu, complexu, non contigit: excepissemus certe mandata vocesque, quas penitus animo figeremus. Noster hic dolor, nostrum vulnus: nobis tam longae absentiae conditione ante quadriennium amissus est. Omnia sine dubio, optime parentum, assidente amantissima uxore, superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis compositus es, et novissima in luce desideravere aliquid oculi tui.
XLVI. Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore exstinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque, domum tuam, ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est: admiratione te potius, te immortalibus laudibus, et, si natura suppeditet, similitudine decoremus. Is verus honos, ea conjunctissimi cujusque pietas. Id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque ejus secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur: non quia intercedendum putem imaginibus, quae marmore aut aere finguntur; sed ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt; forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis. Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, fama rerum. Nam multos veterum, velut inglorios, et ignobiles, oblivio obruet: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.
NOTES
TABLE OF ABBREVIATIONS.
Several words, which occur most frequently in the Notes, are abbreviated. Of these the following classes may require explanation. The other abbreviations are either familiar or sufficiently obvious of themselves.
1. WORKS OF TACITUS.
A. Agricola.
Ann. Annals.
G. Germania.
H. Histories.
T. Tacitus.
2. ANNOTATORS CITED AS AUTHORITIES.
Br. Brotier.
D. or Död. Döderlein.
Dr. Dronke.
E. Ernesti.
Gr. Gruber.
Gün. Günther.
K. Kiessling.
Ky. Kingsley.
Mur. Murphy.
Or. Orelli.
Pass. Passow.
R. Roth.
Rhen. Rhenanus.
Rit. Ritter.
Rup. Ruperti.
W. Walch.
Wr. Walther.