5. The Character of Cato.
Hi mores, haec duri inmota Catonis
secta fuit: servare modum, finemque tenere,
naturamque sequi, patriaeque inpendere vitam;
nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.
Huic epulae, vicisse famem: magnique penates, 5
submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis,
hirtam membra super Romani more Quiritis
induxisse togam.
Urbi pater est, Urbique maritus:
iustitiae cultor, rigidi servator honesti: 10
in commune bonus: nullosque Catonis in actus
subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
Id. II. 380-391.
VIII. STATIUS.
1. To Sleep.
Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum, quove errore miser donis ut solus egerem, Somne, tuis? Tacet omne pecus volucresque feraeque et simulant fessos curvata cacumina somnos, nec trucibus fluviis idem sonus, occidit horror 5 aequoris et terris maria adclinata quiescunt. Septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras stare genas, totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt lampades et totiens nostros Tithonia questus praeterit et gelido spargit miserata flagello. 10 Unde ego sufficiam? Non sunt mihi lumina mille, quae sacer alterna tantum statione tenebat Argus et haud unquam vigilabat corpore toto. At nunc, heu, si aliquis ultro te, Somne, repellit, inde veni! Nec te totas infundere pennas 15 luminibus compello meis (hoc turba precetur laetior); extremo me tange cacumine virgae, sufficit, aut leviter suspenso poplite transi. Silvae V. 4.
IX. MARTIAL.
1. Misplaced Eloquence.
Non de vi neque caede nec veneno, sed lis est mihi de tribus capellis: vicini queror has abesse furto. Hoc iudex sibi postulat probari: tu Cannas Mithridaticumque bellum 5 et periuria Punici furoris et Sullas Mariosque Muciosque magna voce sonas manuque tota. Iam dic, Postume, de tribus capellis. VI. 19.
2. A Wise Precaution.
Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos?
Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos.
VII. 3.