Iuste iudex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis!

Ingemisco tanquam reus,
Culpa rubet vultus meus: 35
Supplicanti parce, Deus!

Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae, 40
Sed tu bonus fac benigne
Ne perenni cremer igni.

Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra. 45

Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis!

Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis, 50
Gere curam mei finis!

—-

Lacrimosa dies illa
Qua resurget ex favilla
Iudicandus homo reus:
Huic ergo parce, Deus! 55
Pie Iesu domine,
Dona eos requie! Amen!
Thomas of Celano.

DE PATRIAE CAELESTIS LAUDE.