8. 'Vita Frater Amabilior.'

Etsi me adsiduo confectum cura dolore
sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
mens animi: tantis fluctuat ipsa malis:
namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris 5
pallidulum manans adluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
ereptum nostris obterit ex oculis.
. . . . . .
Nunquam ego te vita frater amabilior
adspiciam posthac: at certe semper amabo, 10
semper maesta tua carmina morte canam,
qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias absumpti fata gemens Ityli:
sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
haec expressa tibi carmina Battiadae, 15
ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
effluxisse meo forte putes animo.
LXV. 1-8, 10-18.

9. 'Frater, Ave atque Vale.'

Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5
heu miser indigne frater adempte mihi.
Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu
atque in perpetuum, frater, ave atque vale. 10
CI.

IV. VERGIL.

1. The Tale of Aristaeus.

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? Unde nova ingressus hominum experientia cepit? Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe, amissis, ut fama, apibus morboque fameque, tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis, 5 multa querens, atque hac adfatus voce parentem: mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum— si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo— invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri 10 pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas? En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers omnia temptanti extuderat, te matre, relinquo. Quin age, et ipsa manu felicis erue silvas, 15 fer stabulis inimicum ignem atque interfice messis, ure sata, et validam in vitis molire bipennem, tanta meae si te ceperunt taedia laudis. At mater sonitum thalamo sub fluminis alti sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae 20 carpebant, hyali saturo fucata colore, Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla. [Nesaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque,] Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, 25 altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre, atque Opis, et Asia Deiopea, et tandem positis velox Arethusa sagittis. 30 Inter quas curam Clymene narrabat inanem Volcani, Martisque dolos et dulcia furta, aque Chao densos divom numerabat amores. Carmine quo captae dum fusis mollia pensa devolvunt, iterum maternas inpulit auris 35 luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores prospiciens summa flavum caput extulit unda, et procul: O gemitu non frustra exterrita tanto, Cyrene soror, ipse tibi, tua maxuma cura, 40 tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit. Huic percussa nova mentem formidine mater, Duc, age, duc ad nos; fas illi limina divom tangere, ait. Simul alta iubet discedere late 45 flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum curvata in montis faciem circumstetit unda accepitque sinu vasto misitque sub amnem. Iamque domum mirans genetricis et humida regna speluncisque lacus clausos lucosque sonantis 50 ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque, et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus, unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta, 55 saxosusque sonans Hypanis, Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua voltu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis. Postquam est in thalami pendentia pumice tecta 60 perventum, et nati fletus cognovit inanis Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis; pars epulis onerant mensas, et plena reponunt pocula; Panchaeis adolescunt ignibus arae; 65 et mater, Cape Maeonii carchesia Bacchi: Oceano libemus, ait. Simul ipsa precatur Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores, centum quae silvas, centum quae flumina servant. Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam, 70 ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. Omine quo firmans animum sic incipit ipsa: Est in Carpathio Neptuni gurgite vates caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor et iuncto bipedum curru metitur equorum. 75 Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit Pallenen; hunc et Nymphae veneramur et ipse grandaevus Nereus; novit namque omnia vates, quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur. Quippe ita Neptuno visum est, inmania cuius 80 armenta et turpis pascit sub gurgite phocas. Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem expediat morbi caussam, eventusque secundet. Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum orando flectes: vim duram et vincula capto 85 tende; doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae, et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem. 90 Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris, squamosusque draco, et fulva cervice leaena; aut acrem flammae sonitum dabit, atque ita vinclis 95 excidet, aut in aquas tenuis dilapsus abibit. Sed quanto ille magis formas se vertet in omnis, tanto, nate, magis contende tenacia vincla, donec talis erit mutato corpore, qualem videris, incepto tegeret cum lumina somno. 100 Haec ait, et liquidum ambrosiae diffundit odorem, quo totum nati corpus perduxit; at illi dulcis conpositis spiravit crinibus aura, atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens exesi latere in montis, quo plurima vento 105 cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, deprensis olim statio tutissima nautis; intus se vasti Proteus tegit obiice saxi. Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit. 110 Iam rapidus torrens sitientis Sirius Indos ardebat caelo, et medium sol igneus orbem hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: cum Proteus consueta petens e fluctibus antra 115 ibat; eum vasti circum gens humida ponti exsultans rorem late dispergit amarum. Sternunt se somno diversae in litore phocae; ipse, velut stabuli custos in montibus olim, vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit 120 auditisque lupos acuunt balatibus agni, considit scopulo medius, numerumque recenset. Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, vix defessa senem passus conponere membra, cum clamore ruit magno, manicisque iacentem 125 occupat. Ille suae contra non inmemor artis omnia transformat sese in miracula rerum, ignemque, horribilemque feram, fluviumque liquentem. Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus in sese redit, atque hominis tandem ore locutus: 130 Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras iussit adire domos? quidve hinc petis? inquit. At ille: Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam; sed tu desine velle. Deum praecepta secuti venimus, hinc lassis quaesitum oracula rebus. 135 Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa ardentis oculos intorsit lumine glauco, et graviter frendens sic fatis ora resolvit: Non te nullius exercent numinis irae. Magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus 140 haud quaquam ob meritum poenas, ni Fata resistant, suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit. Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, inmanem ante pedes hydrum moritura puella servantem ripas alta non vidit in herba. 145 At chorus aequalis Dryadum clamore supremos inplerunt montis; flerunt Rhodopeiae arces, altaque Pangaea, et Rhesi Mavortia tellus, atque Getae, atque Hebrus, et Actias Orithyia. Ipse, cava solans aegrum testudine amorem, 150 te, dulcis coniunx, te solo in litore secum, te veniente die, te decedente canebat. Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus, Manisque adiit Regemque tremendum, 155 nesciaque humanis precibus mansuescere corda. At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se milia condunt, vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, 160 matres atque viri, defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, inpositique rogis iuvenes ante ora parentum; quos circum limus niger et deformis arundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda 165 alligat, et noviens Styx interfusa coercet. Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti Tartara caeruleosque inplexae crinibus anguis Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora, atque Ixionii vento rota constitit orbis. 170 Iamque pedem referens casus evaserat omnis, redditaque Eurydice superas veniebat ad auras, pone sequens,—namque hanc dederat Proserpina legem— cum subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes: 175 restitit, Eurydicenque suam, iam luce sub ipsa, inmemor, heu! victusque animi respexit. Ibi omnis effusus labor, atque inmitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis. Illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit, Orpheu, 180 quis tantus furor? En iterum crudelia retro fata vocant, conditque natantia lumina somnus. Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte, invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas! Dixit, et ex oculis subito, ceu fumus in auras 185 commixtus tenuis, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit; nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem. Quid faceret? quo se rapta bis coniuge ferret? 190 Quo fletu Manis, qua Numina voce moveret? Illa quidem Stygia nabat iam frigida cymba. Septem illum totos perhibent ex ordine menses rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam flevisse, et gelidis haec evolvisse sub antris, 195 mulcentem tigris et agentem carmine quercus; qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido inplumis detraxit; at illa flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen 200 integrat, et maestis late loca questibus inplet. Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei. Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis lustrabat, raptam Eurydicen atque inrita Ditis 205 dona querens; spretae Ciconum quo munere matres inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi discerptum latos iuvenem sparsere per agros. Tum quoque marmorea caput a cervice revolsum gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus 210 volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua, Ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat; Eurydicen toto referebant flumine ripae. Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum, quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit. 215 At non Cyrene; namque ultro adfata timentem: Nate, licet tristis animo deponere curas. Haec omnis morbi caussa; hinc miserabile Nymphae, cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, exitium misere apibus. Tu munera supplex 220 tende, petens pacem, et facilis venerare Napaeas; namque dabunt veniam votis, irasque remittent. Sed, modus orandi qui sit, prius ordine dicam. Quattuor eximios praestanti corpore tauros, qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, 225 delige, et intacta totidem cervice iuvencas. Quattuor his aras alta ad delubra dearum constitue, et sacrum iugulis demitte cruorem, corporaque ipsa boum frondoso desere luco. Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, 230 inferias Orphei Lethaea papavera mittes, et nigram mactabis ovem, lucumque revises; placatam Eurydicen vitula venerabere caesa. Haud mora; continuo matris praecepta facessit; ad delubra venit, monstratas excitat aras, 235 quattuor eximios praestanti corpore tauros ducit, et intacta totidem cervice iuvencas. Post ubi nona suos Aurora induxerat ortus, inferias Orphei mittit, lucumque revisit. Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum 240 aspiciunt, liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis, inmensasque trahi nubes, iamque arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis. Georgics IV. 315-558.

V. PHAEDRUS.

1. Prologue.

Aesopus auctor quam materiam repperit, hanc ego polivi versibus senariis. Duplex libelli dos est: quod risum movet et quod prudenti vitam consilio monet. Calumniari siquis autem voluerit, 5 quod arbores loquantur, non tantum ferae, fictis iocari nos meminerit fabulis. I. Prologus.