7. The Wit, the Rustic, and the Pig; or, How Prejudice met its Deserved Humiliation.
Pravo favore labi mortales solent et, pro iudicio dum stant erroris sui, ad paenitendum rebus manifestis agi. Facturus ludos quidam dives nobilis proposito cunctos invitavit praemio, 5 quam quisque posset ut novitatem ostenderet. Venere artifices laudis ad certamina; quos inter scurra, notus urbano sale, habere dixit se genus spectaculi, quod in theatre numquam prolatum foret . 10 Dispersus rumor civitatem concitat. Paulo ante vacua turbam deficiunt loca. In scaena vero postquam solus constitit sine adparatu, nullis adiutoribus, silentium ipsa fecit expectatio. 15 Ille in sinum repente demisit caput et sic porcelli vocem est imitatus sua, verum ut subesse pallio contenderent et excuti iuberent. Quo facto simul nihil est repertum, multis onerant laudibus 20 hominemque plausu prosequuntur maximo. Hoc vidit fieri rusticus. Non mehercule me vincet, inquit: et statim professus est idem facturum melius se postridie. Fit turba maior. Iam favor mentes tenet 25 et derisuri, non spectaturi, sedent. Uterque prodit. Scurra degrunnit prior movetque plausus et clamores suscitat. Tunc simulans sese vestimentis rusticus porcellum obtegere, (quod faciebat scilicet, 30 sed, in priore quia nil compererant, latens) pervellit aurem vero, quem celaverat, et cum dolore vocem naturae exprimit. Adclamat populus scurram multo similius imitatum, et cogit rusticum trudi foras. 35 At ille profert ipsum porcellum e sinu, turpemque aperto pignore errorem probans: En hic declarat, quales sitis indices! V. 5.
VI. SENECA.
1. The Rashness of the First Navigators Rebuked.
Audax nimium qui freta primus rate tam fragili perfida rupit terrasque suas post terga videns animam levibus credidit auris, dubioque secaus aequora cursu 5 potuit tenui fidere ligno, inter vitae mortisque vias nimium gracili limite ducto. Candida nostri saecula patres videre, procul fraude remota. 10 Sua quisque piger litora tangens patrioque senex factus in arvo, parvo dives, nisi quas tulerat natale solum, non norat opes: nondum quisquam sidera norat, 15 stellisque quibus pingitur aether non erat usus, nondum pluvias Hyadas poterat vitare ratis, non Oleniae lumina caprae, nec quae sequitur flectitque senex 20 Attica tardus plaustra Bootes, nondum Boreas, nondum Zephyrus nomen habebant. Ausus Tiphys pandere vasto carbasa ponto legesque novas 25 scribere ventis. . . . . . . Bene dissaepti foedera mundi traxit in unum Thessala pinus iussitque pati verbera pontum, partemque metus fieri nostri 30 mare sepositum. Dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu 35 velut aetherio gemerent sonitu, spargeret arces nubesque ipsas mare deprensum. Palluit audax Tiphys et omnes labente manu misit habenas, 40 Orpheus tacuit torpente lyra ipsaque vocem perdidit Argo. Quid cum Siculi virgo Pelori, rabidos utero succincta canes, omnes pariter solvit hiatus? 45 Quis non totos horruit artus totiens uno latrante malo? Quid cum Ausonium dirae pestes voce canora mare mulcerent, cum Pieria resonans cithara 50 Thracius Orpheus solitam cantu retinere rates paene coegit Sirena sequi? Quod fuit huius pretium cursus? Aurea pellis maiusque mari Medea malum, 55 merces prima digna carina.
Man now Master of the Sea.
Nunc iam cessit pontus et omnes patitur leges: non Palladia compacta manu regumque ferens inclita remos quaeritur Argo— 60 quaelibet altum cumba pererrat; terminus omnis motus et urbes muros terra posuere nova, nil qua fuerat sede reliquit pervius orbis: 65 Indus gelidum potat Araxen, Albin Persae Rhenumque bibunt—
'The Prophecy of Nero's Tutor-victim.'
venient annis saecula seris, quibus oceanus vincula rerum laxet et ingens pateat tellus 70 Tethysque novos detegat orbes nec sit terris ultima Thule. Medea 301-320, 329-379.
2. The Return of Agamemnon.