Under merrie Comedies secretes did declare,
Wherein was contained very vertuous lore,
With mysteries and forewarnings very rare.
Suche to write neither Plautus nor Terence dyd spare,
Whiche among the learned at this day beares the bell:
These with such other therein dyd excell.
v. 1551. Martin Bucer.
[From De honestis ludis, a section of De Regno Christi, presented to Edward VI by Bucer, who was then Regius Professor of Divinity at Cambridge, on 1 Jan. 1551, printed in 1557, and again in Scripta Anglicana (1577), ii. 54.]
Poterit iuuentus etiam exerceri agendo comoedias et tragoedias: populisque his honesta, et ad augendam pietatem non inutilis exhiberi oblectatio: sed piis, et ad regnum Christi doctis atque sapientibus viris opus fuerit, qui comoedias eas atque tragoedias componant: in quibus nimirum eiusmodi imitatio repraesentetur, consiliorum, actionum, atque euentuum humanorum, siue communium et vulgarium, vt fit in comoediis: sive singularium et qui sint maioris admirationis, quod proprium est tragoediae, quae ad certam morum correctionem, et piam conserat vitae institutionem.
Vt si comoedia repraesentetur iurgium pastorum Abrahae et Lot, atque horum a se inuicem discessio.... In huiusmodi comoedia tractari possent, et vtili ad piam institutionem oblectatione repraesentari, hi loci.... Ad eundem modum suppeditet piae comoediae vberem sane et aedificandae pietati peridoneam materiam, historia quaesitae, obtentae et adductae Isaaco sponsae Ribkae: ex hac enim historia queat describi pia parentum cura, quaerendi liberis suis religiosa connubia: fides bona et officiositas proborum seruorum.... Non dissimile argumentum desumi queat et ex ea historiae de Iacobo parti qua describitur, vt metu fratris, relictis parentibus, ad Labam auunculum suum concesserit....