[1259] Archaeologia, l. 446, 472 sqq. (Invent. of 1245) ‘mitra alia alba addubbata aurifrigio, plana est; quam dedit J. Belemains episcopo innocentum.... Mitra episcopi innocentum, nullius precii.... Capa et mantella puerorum ad festum Innocentum et Stultorum [cf. p. 323] sunt xxviij debiles et contritae.’ In 1402 there were two little staves for the Boy Bishop (Simpson, St. Paul’s Cathedral and Old City Life, 40).
[1260] Statutes, bk. i, pars vi. c. 9, De officio puerorum in festo Sanctorum Innocencium (W. S. Simpson, Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londinensis, 91).
[1261] ‘Memorandum, quod Anno Domini Millesimo cc lxiij. tempore G. de fferring, Decani, ordinatum fuit de officio Puerorum die Sanctorum Innocencium, prout sequitur. Provida fuit ab antiquis patribus predecessoribus nostris deliberacione statutum, ut in sollennitate Sanctorum Innocencium, qui pro Innocente Christo sanguinem suum fuderunt, innocens puer Presulatus officio fungeretur, ut sic puer pueris preesset, et innocens innocentibus imperaret, illius tipum tenens in Ecclesia, quem sequuntur iuvenes, quocumque ierit. Cum igitur quod ad laudem lactencium fuit adinventum, conversum sit in dedecus, et in derisum decoris Domus Dei, propter insolenciam effrenatae multitudinis subsequentis eundem, et affluentis improborum turbae pacem Praesulis exturbantis, statuendum duximus ut praedicti pueri, tam in eligendo suo Pontifice et personis dignitatum Decani, Archidiaconorum, et aliorum, necnon et Stacionariorum, antiquum suum ritum observent, tabulam suam faciant, et legant in Capitulo. Hoc tamen adhibito moderamine, ut nullum decetero de Canonicis Maioribus vel Minoribus ad candelabra, vel turribulum, vel ad aliqua obsequia eiusdem Ecclesiae, vel ipsius Pontificis deputent in futurum, set suos eligant ministeriales de illis qui sunt in secunda forma vel in tercia. Processionem suam habeant honestam, tam in incessu, quam habitu et cantu, competenti; ita vero se gerant in omnibus in Ecclesia, quod clerus et populus illos habeant recommendatos.’
[1262] ‘Die vero solemnitatis post prandium ad mandatum personae Decani convenient omnes in atrio Ecclesiae, ibidem equos ascendant ituri ad populum benedicendum. Tenetur autem Decanus Presuli presentare equum, et quilibet Stacionarius sua personae in equo providere.’
[1263] Statutes, bk. i, pars vii. c. 6 (Simpson, op. cit. 129), a statute made in the time of Dean Ralph de Diceto (1181-†1204) ‘Debet eciam novus Residenciarius post cenam die Sanctorum Innocencium ducere puerum suum cum daunsa et chorea et torchiis ad Elemosinariam, et ibi cum torticiis potum et species singulis ministrare, et liberatam vini cervisiae et specierum et candellarum facere, et ibidem ministri sui expectare, quousque alius puer Canonici senioris veniat. Et secundam cenam in octavis Innocencium tenebit, Episcopum cum pueris et eorum comitiva pascendo, et in recessu dona dando, et, si diu expectat adventum illorum nocte illa, ad matutinos non teneatur venire.’
[1264] Rimbault, xxxii.
[1265] Printed in Rimbault, 1. Duff, Handlists, ii. 5, notes also a Sermo pro episcopo puerorum by J. Alcock, printed in the fifteenth century by R. Pynson.
[1266] Concio de puero Iesu pronunciata a puero in nova schola Iohannis Coleti per eum instituta Londini in qua praesidet imago Pueri Iesu docentis specie (Erasmi Opera (1704), v. 599). The English version was printed by W. Redman (Lupton, Life of Colet, 176). It is not clear that this Concio was preached by a boy bishop, for Colet’s school (cf. next note) attended the ‘bishop’ of St. Paul’s song-school.
[1267] Lupton, op. cit. 175 ‘Alle these Chyldren shall every Chyldremasse day come to paulis Church and here the Chylde Bisshoppis sermon, and after be at the hye masse, and eche of them offre a 1d. to the Childe Bisshopp; and with theme the Maisters and surveyours of the scole.’
[1268] Lincoln Statutes, ii. 98 ‘Inveniet [thesaurarius] Stellas cum omnibus ad illas pertinentibus, preter cirpos, quos inveniet Episcopus Puerorum futurorum [?fatuorum], vnam in nocte Natalis Domini pro pastoribus et ·ijas in nocte Epiphanie, si debeat fieri presentacio ·iijum regum.’