[1670] See above, [p. 608].

[1671] Hist. Nov. 51. “Si causam quæris, hæc est. Quando de terra sua discedere voluit, aperte minatus est se illo discedente totum archiepiscopatum in dominium suum accepturum. Quoniam igitur, nec his minis constrictus, quin exiret omittere noluit, juste se putat fecisse quod fecit et injuria reprehendi.”

[1672] Ib. 52. “Quis unquam audivit talia? pro hoc solo primatem regni suis omnibus spoliavit, quia ne sanctam matrem ecclesiam omnium Romanam visitaret omittere noluit?… Et pro tali responso mirabilis homo huc te fatigasti?”

[1673] Ib. “Certissime noverit se in eodem concilio damnationis sententia puniri quam promeruit.”

[1674] Chron. Petrib. 1123.

[1675] Eadmer, Hist. Nov. 52. “Priusquam abeam, tecum secretius agam.”

[1676] Ib. “Prudenter operam dando hos et illos suæ causæ fautores efficere, ac, ut domini sui voluntati satisfaceret, munera quibus ea cordi esse animadvertebat dispertiendo et pollicendo parvi habere. Deductus ergo a sententia Romanus pontifex est.” William of Malmesbury (Gest. Pont. 101) is still more distinct on this head; “Arte qua peritus erat negotium conficiens, singulos ambiendo, muneribus et pollicitationibus, regi terminum ad festum sancti Michahelis obtinuit. Cunctatus est multum ad id concedendum Urbanus, quod luctarentur in ejus animo Anselmi religio et munerum oblatio; sed prævaluit tandem pecunia. Itaque omnia superat, omnia deprimit nummus. Indignum factum ut pectori tanti viri, Urbani dico, vilesceret famæ cura, Dei respectus cederet, et pecunia justitiam præverteret.”

[1677] Eadmer, Hist. Nov. 52. “Quod videntes vane nos ibi consilium, nihil auxilium operiri intelleximus.”

[1678] Will. Malms. Gest. Pont. 102. “Visum est ergo Anselmo circa tam venalem hominem expectationem non perdere, sed Lugdunum remeare. Sed enim licentiam impetrare non potuit, retinente papa, ut invidiam facti aliquo levaret solatio.”

[1679] Hist. Nov. 53. “His dictis, virgam pastoralem quam manu tenebat tertio pavimento illisit, indignationem spiritus sui, compressis exploso murmure labiis et dentibus, palam cunctis ostendens.”