[885] See Macaulay, ii. 557.
[886] Ord. Vit. 783 D. “Hugo Cestrensis comes, et Rodbertus Belesmensis, ac alii optimates, qui erant in Normannia, audito casu infortunati principis, rerumque mutatione subita, compositis in Neustria rebus suis, iter in Angliam acceleraverunt, novoque regi debitam subjectionem obtulerunt, eique hominio facto, fundos et omnes dignitates suas cum regiis muneribus ab eo receperunt.” Directly after he gives a list of the inner council; “Rodbertum scilicet de Mellento et Hugonem de Cestra, Ricardum de Radvariis et Rogerium Bigodum, aliosque strenuos et sagaces viros suis adhibuit consiliis, et quia humiliter sophistis obsecundavit, merito multis regionibus et populis imperavit.”
[887] See the extract in the [note] at p. 361.
[889] Eadmer, 55.
[890] Ib. “Singultu verba ejus interrumpente, asseruit in ipsa veritate quam servum Dei transgredi non decet, quia, si hoc efficere posset, multo magis eligeret seipsum corpore quam illum sicut erat mortuum esse.” So in the Life, ii. 658.
[891] Eadmer, 55. “Ecce alius e fratribus ecclesiæ Cantuariensis advenit, literas deferens, preces offerens, quibus obnixe ab Anglorum matre ecclesia interpellatur, quatenus, extincto tyranno, filios suos, rupta mora, revisere, consolarique, dignetur.”
[892] Ib. “Ipso pontifice et toto populo terræ super hoc dolente, et nisi rationi contrairet, modis omnibus, ne fieret, prohibere volente.”
[893] Ib. “Alter nuncius ex parte novi regis Anglorum, et procerum regni patri occurrens, moras ejus in veniendo redarguit, totam terram in adventu ejus attonitam, et omnia negotia regni ad audientiam et dispositionem ipsius referens pendere dilata.”
[894] Ep. Ans. iii. 41. “Nutu Dei, a clero et a populo Angliæ electus, et quamvis invitus propter absentiam tui, rex jam consecratus.”