Et simili modo mandavit infrascriptis suis heredibus ne aliquo tempore donec, et quousque invenirentur de discendentibus Bocchaccii Chellini patris dicti testatoris, et dicti Jacobi per lineam masculinam, etiam posito quod non essent legiptimi, possint audeant vel presumant vendere vel alienare domum dicti testatori, positam in populo Sancti Jacobi de Certaldo, confinatam a primo Via Publica, Chiamato [sic] Borgho a secundo dicti testatoris, a tertio la Via Nuova, a quarto Guidonis Johannis de Machiavellis.
Item unum petium terræ laborativæ et partim vineatæ positum in comuni Certaldi in dicto populo Sancti Jacobi loco dicto Valle Lizia cui a primo Fossatus, a secundo dicti testatoris et Rustichelli Nicolai a tertio dicti testatoris, a quarto Andrea vocato Milglotto.
Tutores seu defensores dictorum heredum Bocchacii et Antoni licet de jure non expedit reliquit, fecit et esse voluit Jacobum Lapi Gavaciani, Pierum Dati de Canigianis, Barducium Cherichini, Franciscum Lapi Bonamichi, Leonardum Chiari domini Bottis, Jacobum Boccacii et Angelum Turini Benciveni cives florentinos et majorem partem ipsorum superviventem in eis.
Executores autem dicti testamenti reliquit, fecit et esse voluit fratrem Martinum de Signa predictum, Barducium Cherichini, Franciscum Lapi Bonamichi Angelum Turini Bencivenni, Jacobum Bocchacii cives Florentinos et majorem partem ipsorum superviventum ex eis, dans et concedens dictus testator dictis suis executoribus et majori parti ipsorum non obstantibus omnibus supradictis plenam baliam et liberam potestatem de bonis dicti testatoris pro hujusmodi executione sequenda et adimplenda vendendi et alienandi et pretium recipiendi et confitendi et de evictione bonorum vendendorum promictendi tenutam et corporalem possessionem dandi et tradendi jura et actiones dandi et vendendi et quamlibet quantitatem pecunie petendi et recipiendi et finem et remissionem de receptis faciendi, et si opus fuerit coram quibuscumque rogandi, agendi et defendendi, et omnia faciendi quæ sub agere et causari nomine et principaliter ordinaverit et omnia alia faciendi quæ in predictis fuerint opportuna.
Et hanc suam ultimam voluntatem asseruit esse velle, quam valere voluit jure testamenti, quod si jure testamenti non valeret, seu non valebit, valeat et valebit, et ea omnia valere jussit et voluit jure codicillorum, et cujuscumque alterius ultime voluntatis, quo et quibus magis valere et tenere potest, seu poterit, cassans, irritans et annullans omne aliud testamentum, et ultimam voluntatem actenus per eum conditum, non obstantibus aliquibus verbis derogationis inscriptis in illo vel illis, quorum omni etiam derogatione idem testator asseruit se penitere, et voluit hoc presens testamentum et ultimam voluntatem prevalere omnibus aliis testamentis, actenus per eum conditis, quo et quibus magis et melius valere et tenere potest seu poterit.
Ego Tinellus filius olim ser Bonasere de Pasignano, civis fiorentinus, imperiali auctoritate judex ordinarius et notarius publicus predictis omnibus dum agerentur interfui, et ea rogatus scripsi et publicavi, in quorum etc. me subscripsi.