[122] ‘pacem demus animo, quam dabit ... intenta mens ad unius honesti cupiditatem. conscientiae satis fiat; nil in famam laboremus’ Dial. v 41, 2.

[123] ‘multis ad philosophandum obstitere divitiae; paupertas expedita est, secura est’ Ep. 17, 3; ‘transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam’ Dial. ix 8, 1.

[124] ‘Posidonius sic interrogandum ait: quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, non sunt bona. divitiae autem ... nihil horum faciunt; ergo non sunt [bonum]’ Ep. 87, 35.

[125] ‘divitias nego bonum esse; nam si essent, bonos facerent. ceterum et habendas esse et utiles et magna commoda vitae adferentis fateor’ Dial. vii 24, 5; ‘[sapiens] non amat divitias, sed mavult. maiorem virtuti suae materiem subministrari vult’ ib. 21, 4.

[126] ‘largitio quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit’ Cic. Off. ii 15, 52; ‘mentitur prodigus liberalem, cum plurimum intersit utrum quis dare sciat an servare nesciat’ Sen. Ep. 120, 8.

[127] ‘is maxime divitiis fruitur, qui minime divitiis indiget’ ib. 14, 17.

[128] Cic. Off. ii 24, 86.

[129] See above, § [337].

[130] ‘Hecatonem quidem Rhodium, discipulum Panaeti, video in iis libris, quos de Officiis scripsit Q. Tuberoni, dicere “sapientis esse, nihil contra mores leges instituta facientem, habere rationem rei familiaris. neque enim solum nobis divites esse volumus, sed liberis propinquis amicis, maximeque reipublicae. singulorum enim facultates et copiae divitiae sunt civitatis”’ Cic. Off. iii 15, 63.

[131] ‘toto hoc de genere, de quaerenda, de collocanda pecunia, commodius a quibusdam optimis viris, ad Ianum medium sedentibus, quam ab ullis philosophis ulla in schola disputatur’ ib. ii 25, 90; and see further, § [408].