[295] Etenim cum artifex ejusmodi sit; ut solus dignus videatur esse, qui in scena spectetur: tum vir ejusmodi est, ut solus dignus videatur, qui eo non accedat. Orat. pro Rosc. Edit. Glasg. p. 43.
[296] Divus Augustus immunes verberum histriones quondam responderat. Tacit. c. 14. p. 42. Edit. Glasg.
Coercitionem in histriones magistratibus in omni tempore et loco lege vetere permissam ademit. Suet. in Vit. Aug. p. 163.
[297] Histrionum licentiam adeo compescuit, ut Stephanionem Togatorium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam ministrasse compererat, per tria theatra virgis cœsum relegaverit. Hylam pantomimum querente prætore, in atrio domus suæ, nemine excluso, flagellis verberaverit: et Hyladem urbe atque Italia submoverit, quod spectatorem a quo exsibilabatur, demonstrasset digito, conspicuumque fecisset. Ibid.
[298] Ostendam nobilissimos juvenes mancipia pantomimorum. Senec. Epist. 47. p. 118.
[299] Variis dehinc et sæpius irritis prætorum questibus, postremo Cæsar de immodestia histrionum retulit; multa ab iis in publicum seditiose, fœda per domos tentari ... eo flagitiorum et virium venisse, ut auctoritate patrum coercendum sit. Pulsi tum histriones Italia. Tacit. Annal. 4. p. 134.
[300] Cæde in theatro per discordiam admissa, capita factionum et histriones propter quos dissidebatur, relegavit: nec ut revocaret unquam ullis populi precibus potuit evinci. Suet. in Tib. c. 37.
[301] Συμφέρει σοὶ, Καῖσαρ, περὶ ἡμᾶς τὸν δῆμον ἀποδιατρίβεσθαι. Dion. Cass. lib. 54. p. 533.
Verum equitis quoque jam migravit ab aure voluptas