[56] For Isidore’s physical universe in general, see Etym. 3, 24–71; 13, 4–6; De Natura Rerum, 9–27. See pp. [142][154], [234], [243].

[57] Isidore seems to have kept an open mind on the question of the number of the spheres. He says: de numero eorum [coelorum] nihil sibi praesumat humana temeritas. D. N. R., 13, 1.

[58] See 2, 24, 2 ([p. 116]).

[59] 3, 44; 13, 6. See [p. 146].

[60] See [Appendix I].

[61] De Quinque Circulis.

“In definitione autem mundi circulos aiunt philosophi quinque, quos Graeci παραλλήλους—id est, zonas—vocant, in quibus dividitur orbis terrae.... Sed fingamus eas in modum dextrae nostrae, ut pollex sit circulus ἀρτικός, frigore inhabitabilis; secundus circulus θερινὸς, temperatus habitabilis; medius circulus ἰσημερινὸς, torridus inhabitabilis; quartus circulus χειμερινὸς, temperatus habitabilis; quintus circulus ἀνταρτικὸς, frigidus inhabitabilis. Horum primus septentrionalis est, secundas solstitialis, tertius aequinoctialis, quartus hiemalis, quintus australis....

“Quorum circulorum divisiones talis distinguit figura ([Fig. I]).

3. “Sed ideo aequinoctialis circulus inhabitabilis est, quia sol per medium coelum currens nimium his locis facit fervorem, ita ut nec fruges ibi nascantur propter exustam terram, nec homines propter nimium ardorem habitare permittantur. At contra septentrionalis et australis circuli sibi conjuncti idcirco non habitantur, quia a cursu solis longe positi sunt, nimioque caeli rigore ventorumque gelidis flatibus contabescunt.

4. “Solstitialis vero circulus, qui in Oriente inter septentrionalem et aestivum est collocatus, vel iste qui in Occidente inter aestivum et australem est positus, ideo temperati sunt eo quod ex uno circulo rigorem, ex altero calorem habeant. De quibus Virgilius: