[73] “Qui Harpatorem in manum percusserit, componat ilium quarts parte majori compositione quam alteri ejusdem conditionis homini.” Inter Legg. Ripuariorum et Wesinorum a Lindenbrochio collectas—Unde patet quanto in honore apud exteros etiam Bardus et Harpator (idem enim pleruuque fuit munus) habitus esset. Præter harpam aliud instrumenti genus sibi peculiare Norwallenses vindicant, quod Crwth vocant—Hinc verbum Anglicum Crowdero apud Hudibrastum pro Fiddler, or Player upon the Violin, ad quod Crwth principium dedisse videtur. Hoc instrumenti genus ferè in desuetudinem abiit, et violino cessit.—Ex sex chordis felinis constat, nec eodem modo quo violinum modulatur, quamvis a figurâ haud multùm abludat: in Sudwalliâ peintus ignoratur:
“Romanusque Lyrâ plaudat tibi, Barbarus Harpâ,
Græcus Achilliaca, Crotta Britanna canat.”
Venantius. Lib. 7. Carm. 8.
[74] Vid. Prynne’s Coll. of Records, Vol. III. p. 1214.
[77] Dygen Freiddin, hodie Craig Freiddin, est rupes alta et prærupta in agr. Salopiensi, non procul a Sabrina.
[79] Quaenam sit hæc avis mihi non constat.
[80] Potûs genus apud veteres Britannos.