[530] Id. leaf bbb to bbb 5. The quotations in this case also are abridged.
[531] Novum Instrumentum: Annotationes in loco Acts vii. p. 382:—‘Et hunc locum annotavit Hieronymus in Libro ad Pammachium de Optimo Genere Interpretandi, qui secus habeatur in Genesi, ubi legitur quod Abraham emerit ab Ephron Etheo filio Saor juxta Hebron quadringentis drachmis speluncam duplicem, et agrum circa eam, sepelieritque in ea Saram uxorem suam; atque in eodem legimus libro postea revertentem de Mesopotamia Jacob cum uxoribus et filiis suis posuisse tabernaculum ante Salem, urbem Sichymorum, quæ est in terra Chanaan, et habitasse ibi et emisse partem agri, in quo habebat tentoria, ab Emor patre Sychem, centum agnis, et statuisse ibi altare et invocasse deum Israhel. Proinde Abraham non emit specum ab Emor patre Sychem, sed ab Ephron filio Saor, nec sepultus est in Sychem sed in Hebron, quæ corrupte dicitur Arboch. Porro duodecim patriarchæ non sunt sepulti in Arboch sed in Sychem, qui ager non est emptus ab Abraham sed a Jacob. Hunc nodum illic nectit Hieronymus nec eum dissolvit.’
[532] In loco Mark ii. p. 299, where Erasmus writes:—‘Divus Hieronymus in libello de Optimo Genere Interpretandi indicat nomen Abiathar pro Achimelech esse positum, propterea quod libro Regum primo, capite 22, ubi refertur hujusce rei historia, nulla mentio hat Abiathar sed duntaxat Achimelech. Sive id acciderit lapsu memoriæ, sive vitio scriptorum, sive quod ejusdem hominis vocabulum sit Abiathar et Abimelech; nam Lyra putat, Abiathar fuisse filium Achimelech qui sub patre functus sit officio paterno, et eo cæso jussu Saulis comes fuerit fugæ Davidicæ.’
[533] In loco Matt. xxvii. p. 290:—‘Annotavit hunc quoque locum divus Hieronymus in libro cui titulus de Optimo Genere Interpretandi, negans quod his citat ex Hieremia Matthæus, prorsus exstare apud Hieremiam, verum apud Zachariam prophetam, sed ita ut quæ retulit evangelista, parum respondeant ad Hebraicam veritatem, ac multo minus ad vulgatam editionem Septuaginta. Etenim ut idem sit sensus tamen inversa esse verba, imo pene diversa. Cæterum locus est apud Zachariam, cap. ii., si quis velit excutere. Nam res perplexior est quam ut his paucis explicari possit, et prope πάρεργον est. Refert Hieronymus Hieremaiam apocryphum sibi exhibitum a quodam Judæo factionis Nazarenæ in quo hæc ad verbum ut ab evangelista citantur haberentur. Verum non probat ut apostolus ex apocryphis adduxerit testimonium, præsertim cum his mos sit evangelistis et apostolis ut, neglectis verbis, sensum utcumque reddant in citandis testimoniis.’
[534] See especially Novum Instrumentum, pp. 295, 290, 377, 382, 270.
[535] Roper, 9.
| 1512 | £286,269 | |
| 1513 | 699,714 | |
| 1514 | 155,757 | |
| £1,141,740 | ||
| 1515 | £74,007 | |
| 1516 | 130,779 | |
| 1517 | 78,887 | |
| £283,673 |
See Brewer, ii. preface, cxciv.
[537] 6 Henry VIII. c. 24.