20
Nec toto decies cacas in anno,
Atque id durius est faba et lapillis;
Quod tu si manibus teras fricesque,
Non umquam digitum inquinare possis.
Haec tu commoda tam beata, Furi,
25
Noli spernere nec putare parvi,
Et sestertia quae soles precari
Centum desine: nam sat es beatus.