Rabie fera carens dum breve tempus animus est.

Egone a mea remota haec ferar in nemora domo?

Patria, bonis, amicis, genitoribus abero?

60

Abero foro, palaestra, stadio et guminasiis?

Miser a miser, querendumst etiam atque etiam, anime.

Quod enim genus figuraest, ego non quod habuerim?

Ego mulier, ego adolescens, ego ephebus, ego puer,

Ego guminasi fui flos, ego eram decus olei:

65