Tali mente, deae, funestet seque suosque.'

Has postquam maesto profudit pectore voces,

Supplicium saevis exposcens anxia factis,

Adnuit invicto caelestum numine rector,

205

Quo motu tellus atque horrida contremuerunt

Aequora concussitque micantia sidera mundus.

Ipse autem caeca mentem caligine Theseus

Consitus oblito dimisit pectore cuncta,

Quae mandata prius constanti mente tenebat,