Cuius ego interitu tota de mente fugavi
Haec studia atque omnis delicias animi.
Quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
Esse, quod hic quivis de meliore nota
Frigida deserto tepefactet membra cubili,
30
Id, Mani, non est turpe, magis miserumst.
Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
Nam, quod scriptorum non magnast copia apud me,