Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico

(Frustra? immo magno cum pretio atque malo),

Sicine subrepsti mei, atque intestina perurens

Ei misero eripuisti omnia nostra bona?

5

Eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum

Vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.

Sed nunc id doleo, quod purae pura puellae

Savia conminxit spurca saliva tua.

Verum id non inpune feres: nam te omnia saecla