Quare iam te cur amplius excrucies?
Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
Et dis invitis desinis esse miser?
Difficilest longum subito deponere amorem.
Difficilest, verum hoc quae lubet efficias.
15
Vna salus haec est, hoc est tibi pervincendum:
Hoc facias, sive id non pote sive pote.
O di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam
Extremam iam ipsa morte tulistis opem,