XVI.

Pedicabo ego vos et inrumabo,

Aureli pathice et cinaede Furi,

Qui me ex versiculis meis putastis,

Quod sunt molliculi, parum pudicum.

5

Nam castum esse decet pium poetam

Ipsum, versiculos nihil necessest,

Qui tum denique habent salem ac leporem,

Si sunt molliculi ac parum pudici