Nulla quies intus, nullaque silentia parte.

Nec tamen est clamor, sed paruae murmura uocis;

Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis

Esse solent; qualemue sonum, cum Iupiter atras

Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.

Atria turba tenet; ueniunt leue uulgus, euntque;

Mixtaque cum ueris passim commenta uagantur

Millia rumorum, confusaque uerba uolutant.

E quibus hi uacuas implent sermonibus aures;

Hi narrata ferunt alio; mensuraque ficti