XIX.

Post prædicta autem omnia sic habita et secuta, videlicet die Lunæ, intitulata quinta decima dicti mensis Martii, anno jam dicto a Nativitate Domini millesimo CCCC. decimo septimo, mane videlicet, post missam sub honore beatæ Mariæ Virginis gloriosæ in dicta Gerundensi ecclesia solemniter celebratam, dictis reverendo in Christo patre et domino domino Dalmacio episcopo, et honorabilibus viris capitulo dictæ ecclesiæ Gerundensis, hac de causa ad trinum tactum cimbali, ut moris est, de mandato dicti domini episcopi apud domos prædictas Thesaurariæ dictæ ecclesiæ Gerundensis simul convocatis et congregatis: ubi convenerunt, et fuerunt præsentes dictus reverendos dominus Dalmacius episcopus, et honorabiles viri Dalmacius de Raseto, decretorum doctor, archidiaconus de Silva, Arnaldus de Gurbo, Joannes de Pontonibus, canonici, Guillermus de Burgarolis, sacrista secundas, Joannes de Boscho, Thesaurarius, Joannes Gabriel Pavia, Petrus de Boscho, Guillermus Marinerii, Petrus Sala, Bacallarii in decretis, Franciscus Mathei et Bartholomeus Vives licentiatus in decretis, presbiteri capitulares et de capitulo ante dicto, ipsi reverendus dominus episcopus et honorabiles viri et capitulum prænotati, sicut præmititur capitulariter convocati et congregati, et capitulum dictæ ecclesiæ Gerundensis facientes, representantes, et more solito celebrantes, visis et recognitis per eosdem, ut dixerunt, prædictorum artificum et lapiscidarum depositionibus ante dictis in unum concordes deliberaverunt, sub Navi una prossequi magnum opus antiquum Gerundensis ecclesiæ, prælibatis rationibus quæ sequuntur: tum quia ex dictis præmissorum artificum clare constat, quod si opus trium navium supradictum opere continuetur jam cœpto, expedit omnino quod opus expeditum supra chorum usque ad capitellos ex ejus deformitate penitus diruatur et de novo juxta mensuras cœpti capitis reformetur: tum quia constat ex dictis ipsorum clare, eorum uno dempto, nemine discrepante, quod hujusmodi opus magnum sub navi una jam cœptum est firmum, stabile et securum si prosequatur tali modo et ordine, ut est cœptum, et quod terræmotus, tonitrua nec turbinem ventorum timebit: tum quia ex opinione multorum artificum prædictorum constat, dictum opus navis unius fore solemnius, notabilius et proportionabilius capiti dictæ ecclesiæ jam incepto, quam sit opus trium navium supradictum: tum quia etiam multo majori claritate fulgebit quod est lætius et jucundum: tum quia vitabuntur expensæ, nam ad prosequendum alterum operum prædictorum modo quo stare videntur opus navis unius multo minori prætio, quam opus trium navium, et in breviori tempore poterit consumari.

Et sic rationum intuitu præmisarum dictus reverendus dominus episcopus et honorabile capitulum supradictæ ecclesiæ Gerundensis voluerunt, cupierunt, et intenderunt, ut dictum est, opus magnum unius navis prædictum, quantum cum Deo poterunt prosequi et deduci totaliter ac effectum. Et talis fuerunt intentionis domini episcopus et capitulum ante dicti præsente me eodem Bernardo de Solerio, notario supra et infra scripto et præsentibus venerabilibus viris, &c. &c. &c.

(I.)

CONTRACT OF GUILLERMO SAGRERA FOR THE EXCHANGE AT PALMA.

Contract entered into at Palma in Mallorca, March 11, 1426, by which the Architect Guillermo Sagrera bound himself to construct or to continue the Construction of the Exchange of that City, according to Plans which he presented, and to the Conditions expressed.

RECITES the names of the contracting parties for the erection of the fabric of the Exchange which is being built in the Place called “del Boters,” outside the walls of the city.

(The following conditions were written in the “Lemosin” or Mallorcan idiom.)

Firstly.—That the said Guillermo Sagrera promises and agrees in good faith with the said honourable members of the Building Council (Fabriqueros), that, God helping, he will complete the building of the said Exchange, to the covering of its vaults, in the first twelve years from the date of the contract: the said Exchange to be eight “canas[470] of Monpeller” in height, reckoning from the pavement, to the keystone.

Item.—That the said twelve years being passed, the said Guillermo Sagrera will be obliged in the three succeeding years to make and finish all the towers, turrets, and other works which pertain to the said Exchange above the roof.