Sat. ii. 6, 16,

‘Ubi me in mentis et in arcem ex urbe removi.’

Other references are Ep. i. 16, 1-14; Od. ii. 18, 14.

Augustus having tried unsuccessfully to induce Horace to become his secretary, was not offended at the poet’s refusal, but continued to bestow his favour upon him.

Sueton. vit. Hor., ‘Augustus epistularum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat: “Ante ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum, nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum a te cupio abducere. Veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam et nos in epistulis scribendis adiuvabit.” Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam aut amicitiam suam ingerere desiit ... unaque et altera liberalitate locupletavit.’

Horace composed for Augustus the Carmen Saeculare; Od. iv. 4; iv. 14, celebrating the victories of Augustus’ step-sons over the Rhaetians and the Vindelici; also Ep. ii. 1.

Sueton. vit. Hor., ‘Scripta quidem eius usque adeo probavit mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo Saeculare carmen componendum iniunxerit sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum suorum eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus: “Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eius modi scriptis mecum potissimum loquaris; an vereris ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse?” expresseritque eclogam ad se, cuius initium est:

“Cum tot sustineas et tanta negotia solus,”’ etc. (Ep. ii. 1).

Horace died 27th November, B.C. 8, and was buried near Maecenas. He appointed Augustus his heir.

Sueton. vit. Hor., ‘Decessit v. Kal. Decembris C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo coss. lvii. aetatis anno, herede Augusto palam nuncupato; ... et conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum.’