‘Persium non curo legere: Laelium Decumum volo.’

Cf. Cic. de Or. ii. 25, ‘Hic [Persius] fuit enim, ut noramus,
omnium fere nostrorum hominum doctissimus: “Laelium
Decimum volo,” quem cognovimus virum bonum et non
inlitteratum sed nihil ad Persium.’

(2) For his self-esteem of. xxvi. 16, (quoted above). So xxx. 1,

‘Quoi sua conmittunt mortali claustra Camenae.’

(3) He often mixes Greek words with Latin. Cf. v. 12,

‘Hoc nolueris et debueris te
si minu’ delectat, quod τεχνίον Eisocratiumst
ληρῶδεςque totum ac συμμειρακιῶδες,
non operam perdo.’

(4) For his carelessness as to style of. Hor. Sat. i. 4, 9,

‘In hora saepe ducentos,
ut magnum, versus dictabat, stans pede in uno:
cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
scribendi recte; nam ut multum, nil moror.’

For Lucilius’ influence on other poets, see above; also under ‘Persius,’ [p. 262]. For Horace’s views on Lucilius, see above; also Sat. i. 4; i. 10; ii. 1.

Cf. Quint. x. 1, 93, ‘Satira quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium “fluere lutulentum” et “esse aliquid, quod tollere possis” putat. Nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abundantia salis.’