Gell. xvii. 21, 45, ‘Eodem anno (A.U.C. Dxix.) Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libris de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit.’

In his plays he attacked the senatorial party, particularly the Metelli, and was imprisoned, but afterwards released.

Gell. iii. 3, 15, ‘Sicuti de Naevio quoque accepimus, fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset. Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his, quas supra dixi, fabulis delicta sua et petulantias dictorum, quibus multos ante laeserat, diluisset.’

Pseud.-Asconius on Cic. in Verr. act. prior, 29. ‘Dictum facete et contumeliose in Metellos antiquum Naevii est, “Fato Metelli Romai fiunt consules,” cui tunc Metellus consul (B.C. 206) iratus versu responderat ..., “Dabunt malum Metelli Naevio poetae.”’

Cf. the contemporary reference in Plaut. Mil. 212,

‘Nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro,[2]
quoi bini custodes semper totis horis occubant.’

For Naevius’ freedom of speech cf. his comedies, l. 113 (Ribbeck),

‘Libera lingua loquemur ludis Liberalibus’;

l. 108 (on Scipio),

‘Etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose,
cuius facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus praestat,
eum suus pater cum palliod unod ab amica abduxit.’