DESCRIPTIO ARCIS DUNELMENSIS, “LAUR. DUNELM.,” I.L., 367.

Arx in eo regina sedens sublime minatur,

Quodque videt totum judicat esse suum.

Murus et a porta tumulo surgente severus

Surgit, et exsurgens arcis amœna petit.

Arx autem tenues condensa resurgit in auras,

Intus sive foris fortis et apta satis.

Intus enim cubitis tribus altius area surgit,

Area de solido facta fidelis humo.

Desuper hanc solidata domus sublimior arce