T’ra ad LVIII carucas.
In his sunt CCXII soch. et LXVI uill. et LXX bord. h’ntes LV carucas.
Folio 339.
No. 2.
Exemplification of several Grants to the Bishop of Carlisle respecting the Manor of Horncastle.
Carolus Secundus Dei gratia Angliæ, Scotiæ, Franc’, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, &c. omnibus ad quos p’sentes l’re p’venerint Sal’tem. Inspeximus irrotulament’ chartæ confirmac’on’ quam D’nus Henricus quondam Rex Angliæ tertius, progenitor noster, fecit Walto Carliol. Episcopo, in rotul. claus. de anno quarto decimo ejusd’m nup. Regis irrotulat. ac inter recordia canc’ n’re infra Turrem n’ram London’ residen’, in hæc verba: Rex concessit p’ chartam suam Walt’o Carliol. Episcopo q’d ipse et heredes sui habeant imp’petuum p’ omnes terras et tenement’ sua in manerio et soka de Horncastle cum pertinen’ quasdam lib’tates et quietancias sicut plenius in p’dict’ charta continetur. Et mandatum est Vicecomiti Lincoln. qd p’dictam chartam in pleno comitatu suo legi, et concessas à Rege eidem Episcopo lib’tates et quietancias ei et heredibus suis firmiter fac’t observari. T. R. apud Portsmouth vicessimo sexto die Aprilis. Inspeximus etiam irrotulament’ quorundam seperal’ brevium ejusd’m D’ni Henrici quondam Regis Angliæ tertii, progenitoris n’ri, adtunc Vic. suo Lincoln. direct’, gerent’ dat. vicessimo die Aprilis anno p’dict’ in rotul. claus. de anno supradict’ ejusd’m nup. Regis irrotulat. ac ibid’m de recordo residen’, in hæc verba: Rex Vicecomiti Lincoln. Sal’tem. Scias qd p’ cartam n’ram concessimus venerabili patri Walt’o Carliol. Episcopo qd ipse et heredes sui habeant imp’petuum unam feriam apud maner’ suum de Horncastle singulis annis, que incipiat in Vigilia Sancti Barnabæ Apostoli, et duret p’ octo dies sequen. preter feriam illam qu’ habent in eod’m manerio singulis annis ad festum Sancti Laurentii, nisi p’dict’ feria sit ad nocumentum vicinar’ feriar’; et ideo tibi p’cipimus qd p’dict’ feriam clamari fac’ et teneri sicut p’dictum. Teste meipso apud Portsmouth vicessimo die Aprilis anno re’ni n’ri quarto decimo. Rex eid’m Vic. Sal’tem. Scias qd p’ chartam n’ram concessimus venerabili patri Walt’o Carliol. Episcopo qd ipse et heredes sui habeant imp’petuum liberam warrenam in manerio suo et soka de Horncastle; et ideo tibi p’cipimus qd s’c’d’m tenorem p’dict’ chartæ n’ræ warrenam p’dictam clamari facias et teneri sicut p’dict’. Test. ut supra. Inspeximus etiam irrotulament’ cujusdam al’ chartæ confirmac’on’ ejusd’m D’ni Henrici quondam Regis Angliæ tertii, eid’m Episcopo Carliol. quondam fact’, in rotul. claus. de anno quinto decimo ejusd’m nuper Regis irrotulat’, ac ib’d’m de recordo residen’, in hæc verba: Rex p’ chartam suam conessit Walt’o Carliol. Episcopo quod ipse et heredes sui et omnes homines eor’ in manerio et soka de Horncastle cum pertinentiis suis h’eant imp’petuum lib’tates et quietancias in p’dict’ charta Regis sic inde conferta contentas. Et mandat’ est Vicecom. Lincoln. qd p’dict’ chartam in pleno comitatu suo legi faciat, et concessas eis p’dictas lib’tates et quietancias in balliva sua firmiter eis faciat observari. Teste R. apud Walingford sexto die Januarii. Et mandat’ est Baron’ de Scaccario qd lib’tates illas et quietancias irrotulari fac’ et observari. Teste ut supra. Inspeximus ulterius irrotulament’ cujusdam al’ chartæ ejusd’m quondam Regis Henrici tertii, eid’m Episcopo Carleol. quondam fact’, in rotulo claus. de anno quinto decimo ejusd’m Regis irrotulat’, ac ib’d’m in recordo residen’, in hæc verba: Rex concessit Carleol. Episcopo qd ipse et heredes sui habeant imp’petuum singulis annis unum mercatum p’ diem Mercurii apud manerium suum de Horncastle, et qd habeant imp’petuum unam feriam singulis annis, ib’d’m singulis annis duraturam p’ septem dies, vizt in Vigilia et in die et in crastino S’cti Laurentii et p’ quatuor dies sequen’, nisi, &c. Et mandatu’ est Vicecom. Lincoln. qd p’dict’ mercatum et p’dictam feriam clamari faciat et teneri sicut p’dict’ est. Teste Rege apud Westmr decimo octavo die Octobris. Inspeximus ulterius irrotulament’ cujusdam inquisic’onis captæ coram D’no Will’o de S’cto Omero et Warino de Chaucambe Justiciar’ D’ni Ed’r’i quondam Regis Angliæ primi, anno regni sui tertio, in rotul. wapentag. ejusd’m nup. Regis Ed’r’i primi irrotulat’, ac ib’d’m de recordo residen’, in hæc verba: Hæc est Inquisitio facta apud Lincoln, coram D’no Will’o de S’cto Omero et Warino de Chaucumbe, Justiciar’ D’ni Regis assignat’ ad inquirend’ sup’ articulis subscriptis p’ duodecim juratores de wapentag’ de Horncastle, vizt p’ D’num Rob’tum de Polum jur’, Simon Camerar’ de Edlington, Ric’um de Woodall, Petrum de Danderby, Will’um de Wispington, Henricum fil. Andreæ de ead’m, Sim. juxta Aquam de Baterfield. Qui dicunt p’ sacramentum suum, quod cum ab eis inquirit’ que et quot &c. maneria D’nus Rex habet in manu sua in singulis comitat’ tam &c. dicunt qd nihil sciunt. Capit que etiam maneria esse solent in manibus Regis predecessoris D’ni Regis &c. dicunt qd D’m’nus H. avus D’ni Regis H. patris D’ni Regis qui nunc est, habuit quoddam manerium de Horncastle in manu sua, et feoffavit Gerbaldum de Estald quondam militem de Flaunder’ pro servicio suo, scilicet p’ servicium feod’ unius militis D’no Regi faciend. Et post obitum d’cti Gervaldi descendit dictum manerium in Gerrardo de Rodes, nepoti suo et heredi. Et post decessum d’cti Gerrardi de Rodes, descendit Rad. de Rodes, filio suo et heredi, qui etiam longo tempore tenuit de D’no Rege H. patre Regis Ed’r’i qui nunc est, dictum manerium p’ servicium militar’ feod. unius militis, et vendidit d’ctum maner’ Walterio Mauclerke quondam Episcopo Carliol’ et successoribus suis ex concessione et confirmac’one D’ni Regis H. patris D’ni Regis Ed’r’i qui nunc est. Et D’nus Rob’tus Carleol’ Episcopus tenet nunc d’ctum manerium tanquam Ecclesiæ suæ Carleol. p’tinen’. Dicunt etiam qd Gerrard de Rodes, filius p’d’ Rad. est modius int’ D’num Regem et d’ctum Episcopum, et defendit d’ctum manerium versus D’num Regem p’ servicium feod’ unius militis, unde Soka de Horncastle cum p’tinen valet p’ ann’ x libras except. ecclesiis d’cto manerio p’tinen. Cap. simili modo inquirat de firmis, Thrything et Wapent. Civitat’ Burgor’ &c. dicunt qd Subthrything p’solvit D’no Regi p’ ann’ c mure’. Dicunt iterum qd Wapentag. de Horncastle et Gayretree valent p’ ann’ ad opus D’ni Regis XIIII marc’. De ceteris autem Wapentagiis nihil dicunt. Capit qui alii à Rege clamant habere returnam vel extract’ brevium &c. dicunt qd D’nus Episcopus Carleol. habet extractas et return’ brevium, et qd tenet placitum de vetito nameo; habet etiam assis’ panis et cervis. furcas et waif infra Sokam de Hornc’, sed à quo tempore et quo warranto qualit’ dicunt qd nesciunt. Inspeximus ulterius irrotulament’ cujusdam al. chartæ confirmac’onis quam D’nus Henricus quondam Rex Angliæ sextus, progenitor n’er, fecit Deo et Ecclesiæ Beatæ Mariæ Carleol. et venerabili patri Waltero quondam Carleol. Episcopo et successorib’s suis et Priori et Canonicis Carleol. in ead’m ecclesia Deo servien. et eor’ successorib’s, in rotul. chart’ de anno vicessimo quinto ejusd’m nup’ Regis Henrici sexti irrotulat’ ac ibid’m de recordo residen’, in hæc verba: Rex universis et singulis Archiepiscopis, Episcopis, &c. Sal’tem. Inspeximus chartam D’ni Hen. quondam Regis Angliæ tertii post Conquestum, progenitoris n’ri, factam in hæc verba: Henricus Dei gratia Rex Angliæ et Franciæ et D’nus Hib’niæ, Dux Normand’ et Acquitann’, Comes Ande’, Arch’ep’is, Episcopis, Abatib’s, Priorib’s, Comitib’s, Baronib’s, Justiciariis, Vicecomitib’s, Preposit’, Ministris, et omnib’s Ballivis fidelib’s suis, Sal’tem. Sciatis nos intuitu Dei, et pro salute animæ n’ræ et animarum antecessor’ et heredum nostror’, concessisse et prsenti charta n’ra confirmasse Deo et Ecclesiæ Beatæ Mariæ Carliol’, et venerabili patri Waltero Carliol’ Episcopo et successorib’s suis, et Priori et Canonicis Carliol’ in ead’m ecclesia Deo servientib’s, et eor’ successorib’s, omnes terras et redditus, tenem’t’ et possessions, jura et dignitat’, lib’tates et lib’ras consuetudines, quæ eis à nobis vel antecessorib’s n’ris vel aliquib’s aliis collatæ sunt vel conferend. sicut chartæ donator’ rationabilit’ testantur vel testabunt’. Concessimus etiam eid’m Episcopo et successorib’s suis, quod ipsi et Prior et Canonici Carleol’ et eor’ successores imperpetuum habeant p’ omnes terras suas et tenement’ sua theol. thenc et infangenthef et utfangenthef; et qd ipsi et omnes homines eor’ sunt quieti imp’petuum erga nos et heredes n’ros, Vicecomites, Constabular’, Prepositos, et omnes Ballivos n’ros, de theolonio; et qd ipsi et omnes homines eor’ et omnes homines feod’ suis sunt quieti imperpetuu’ erga nos et heredes n’ros, Vicecomites, Constabular’ Preposit’, et omnes Ballivos n’ros, de passagio, pontagio, lastagio, stallagio, et de conductu thesauri, et de operac’onib’s castellor’, domor’, muror’, fossator’, pontium, calcetor’, vivarior’, stagnor’, et clausur’ parcor’, et de omnibus aliis operac’onib’s, et de sectis shirar’, wapentaccor’, hundr’or’, et frethingor’ et de auxiliis Vicecomitum, et de murdro, et de franc’ pleg’ et de vis. frankpleg’, et de misericordiis et de finib’s pro misericordiis, et p’ transgressionib’s, et p’ licencia concordandi, et de escapiis latron’, et de bobus seizina, et de placitis, querelis, et omnib’s exacc’onib’s ad nos, Vicecomites, Constabularios, vel aliquos alios Ballivos n’ros pertinentib’s. Concessimus etiam eid’m E’po et successorib’s suis qd nullus Vicecomes, Constabular’, vel alius Ballivus n’er ingressum vel posse habent in predict’ terris, feodis, vel hominib’s, sed totum ad prdict’ Ep’c’um et successores suos et eor’ Ballivos p’tineat, preter attachiament’ de placito coronæ, ad quæ quidem cum Coronatores venerint faciend’ ea ita fac’ qd in nullo lædatr lib’tas p’dicti Episcopi vel successor’ suor’. Omnes autem prdict’ lib’tates concessimus ita qd prdict’ Prior et Canonici Carliol. et omnes successores sui subsint et respond’ et satisfaciant prdict’ E’po et omnib’s successor’ suis, et nulli alii nisi de voluntate ejusd’m Episcopi et successor’ suor’, de omnib’s prdictis, sicut nobis aut heredib’s n’ris, aut Vic’ aut Constabulariis vel aliis Ballivis n’ris, subessent et responderent et satisfacient de eisd’m si ad nos ilia pertinerint. Concessimus etiam qd id’m Episcopus et successores sui distringere possint prdictos Priorem et Canonicos Carleol. terras et feoda et homines de terris et feodis illorum, et omnes homines de terris et aliis feodis ipsius Episcop: et successor’ suor’, ad omnia prdicta, sicut nos ad ead’m eos distringere possumus aut heredes n’ri, aut Vic’ aut Constabular’ vel aliqui alii Ballivi n’ri si prdict’ lib’tates aut quietanc’ concesse non fuissent. Concessimus etiam prdiot’ Ep’o qd si aliquas lib’tates aut quietancias ex hiis que continentr in charta ista concessit Priori et Canonicis Carliol. nos eas confirmabimus. Concessimus etiam eid’m Epis’po et successorib’s suis, et Priori et Canonic’ Carliol. et eor’ successorib’s, quod omnes homines eor’ sint liberi et quieti imperpetuum de omnib’s juratis et assis. et recognic’onib’s faciend. preterquam in attingend. p’priis dominicis n’ris p’ juratam si opus fu’it infra com’ ubi manentes fuerint, si forte contenc’o int’ nos ipsos et alios oriat’, ita qd occ’one talis jurat. si forte evenerit p’ Vic’ vel alios Ballivos n’ros non occasionentur nec lib’tas prdicti Episcopi vel successor’ suor’ in aliqua lædatr. Concessimus etiam eid’m Episcopo et successorib’s suis quod si aliquis hominum de terris vel feodis suis sive de terris vel feodis Prioris et Canonicor’ Carleol. p’ delicto suo vitam aut membrum debeat amittere, vel fugit et judicio stare noluit, vel aliud delictum fecit pro quo cattalla sua perdere debeat, ubicunq’ justic’ fieri debeat, sive in cur’ n’ra sive in alia cur’, omnia cattalla illa sint prdicti Episcopi et successor’ suor’, et liceat eis sine disturbac’one Vicecomitum et quorumcunq’ Ballivorum n’ror’ et alior’ ponere se in seisinam de prdictis cattallis in prdictis casibus et aliis quando Ballivi nr’i, si ad nos pertinerent, cattalla illa in manum n’ram ea seisiri possent et deberent. Concessimus etiam eid’m Episcopo et successoribus suis, quod quotiescunq’ aliqui malefactores capt. fuerint in prdictis terris vel feodis p’ Ballivos ejusd’m E’pi et successor’ suor’, de quibus non possit vel non debeat fieri judicium in cur’ prdicti E’pi vel successor’ suor’, Vicecomites et Ballivi n’ri recipiant prdictos malefactores sine difficultate et dilac’one sup’ forisfacturam n’ram, quandocunq’ Ballivi prdicti E’pi et successor’ suor’ dictos malefactores prdictis Ballivis n’ris liberare voluerint. Concessimus etiam eid’m E’po et successorib’s suis qd habeant imperpetuum omnia amerciamenta de omnibus hominib’s de terris et feodis suis, et de Priore et Canonicis Carleol. et eor’ successoribus, et de omnib’s hominib’s de terris et feodis omnib’s eorund’m, quæ amerciamenta ad nos vel heredes n’ros, vel Vic’ aut Constabular’ vel aliquos alios Ballivos n’ros, possent pertinere, si ipsa amerciamenta prdictis E’po et successorib’s suis concessa non fuissent; et qd id’m Ep’us et successores sui habeant potestatem ad distringend. omnes prdictos ad amerciamenta eis reddend.: prohiben. insuper sup’ forisfacturam n’ram decem librar’ ne quis de prdict’ amerciament’ colligend. vel recipiend. sine districtione inde faciend. nisi p’ voluntatem ejusd’m E’pi aut successor’ suor’ se intromittat. Concessimus etiam eid’m E’po et successorib’s suis, quod habeant in o’ib’s prdictis terris ten. et feod. omnia illa quæ vocant’ waif. Concessimus etiam eid’m E’po et successorib’s suis et eisd’m Priori et Canonicis et eor’ successorib’s omnes prdict’ lib’tates sicut prdict’ est tam in terr’ ten. feod. et hominib’s adquirend. quam adquisit. Concessimus insuper eid’m E’po et successorib’s suis quod licet aliquam lib’tatem p’ nos ipsis concess. processu temporis quocunq’ casu contingen. usi non fuerint, nihilominus tamen postea utantur lib’tate ead’m sine aliqua contradicc’one, non obstant’ eo qd aliquo casu ea usi non fuerint. Omnes autem prdict’ lib’tates et quietancias concessimus p’ nobis et heredib’s n’ris p’fat. E’po et successorib’s suis in liberam puram et p’petuam eleemosynam. Quare volumus et firmiter p’cipimus qd prdict’ E’pus et successores sui, et prdict’ Prior et Canonici Carleol. et successores sui, et omnes ho’i’es eor’ et terr’ et feod’ et omnes homines de feod. illis, habeant prdictas lib’tates et quietancias, fin. et amerciament’, bene et in pace, integre et plenar’, in o’ib’s rebus et locis imperpetuum, sicut prdictum est. Hiis testibus: H. Lincoln. J. Bathon. Th. Norwic’ E’pis, Hub. de Burgo comit. Lanc. justic’ Angl’, Godefro de Craucumbe, Ph’o de Albinas, Hugone Dispensatore, Raun’ Britone, Waltero de Kirkham, Alex’o de Swerford archerd. Salop’, Henr’ de Capella, Ric’o fil. Hug’, et al. Dat. p’ man. R. Cicestr’ E’pi, cancellar’ n’ri, apud Oxon. sexto decimo die Julii anno regni n’ri quinto decimo. Nos autem concession’ prdict’ ratas h’entes et gratas, easq. p’ nobis et heredib’s n’ris quantum in nobis est acceptam’, approbamus, et ratificamus, ac venerabili in Christo patri M. nunc E’po Carliol. et Priori et Canonicis Eccl’iæ prdictæ et successor’ suis prdictis concedimus et confirmamus sicut charta prdict’ rationabiliter testatur, et p’ut iidem E’pus, Prior, et Canonici eis uti debent, ipsiq’ et p’decessores sui prdict’ lib’tatib’s, franc’es’, et quietanciis illis à tempore confectionis chartæ prdict’ hactenus rationabiliter uti et gaudere consueverint. Et ulterius de uberiori gratia n’ra concessimus eid’m E’po, Priori et Canonicis Eccl’iæ prdictæ, qd ipsi habeant à primo die Aprilis ultimi preterit’ sibi et successorib’s suis imperpetuum cattalla felon. et fugitivor’, fellon. de se, dampnator’ et utlagator’, ex quacunq’ causa et p’ quamcunq’ causam, omnium hominum tenentiu’ suor’, residentiu’ et non residentiu’, de et in terris et feodis prdictor’ E’pi, Prioris et Canonicor’, ubicunq’ cattalla illa sint vel fuerint inventa, sive infra regnum n’rum Angliæ seu alibi infra regiam potestatem n’ram; et licebit prfato E’po, Priori et Canonicis, et successorib’s suis, et eor’ ministris, ponere se in seisinam dictor’ catallor’ sic à dicto primo die Aprilis forisfact’ et ex nunc forisfaciend’, et ead’m catalla ad opus dictor’ E’pi, Prioris et Canonic’, et successor’ suor’, habere et tenere sine occasione vel impedimento n’ri vel heredum n’ror’, Vic’, Escaetor’, aut alior’ Ballivor’ Ministror’ n’ror’ ac heredum n’ror’ quorumcunq’. His testibus: Venerabilib’s patrib’s, J. Archie’po Cantuar’ totius Angliæ Primat’, cancellario n’ro, et J. Archie’po Ebor. Angliæ Primat’; W. Sarum et A. Cicestriæ custod. privati sigilli n’ri, Ep’is; charissimis consanguineis n’ris Ric’o Ebor’, Joh’e Exon’, et Humfrido Buck’, Ducib’s; Edmundo Dors’ et Will’o Suff’i camerar’ n’ro Angliæ, Marchionib’s; Ric’o Sar’ et Henr’ Northombr’ Comitib’s; Joh’e Vicecomit’ Beamont’, Rad’o Bottiller D’no Sudley, senescallo hospitii n’ri, et Jacobo Fenes D’no de Say, camerario hospitii n’ri, Militib’s, et aliis. Dat’ p’ manum n’ram apud Westmr vicessimo tertio die Maii, et p’ bre’de privat. sigillo, et de dat. &c. et p’ dimid. marca solut’ in hanaperio. Nos autem seperal’ tenor’ omnium et singulor’ prmissor’ ad requisitionem dilecti subditi n’ri Thomæ Freestone armigeri duximus exemplificand. p’ p’sentes. In cujus rei testimonium has l’ras n’ras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud Westm’ vicessimo sexto die Februarii anno regni n’ri sexto decimo.
Grimston, Th.
From a Newspaper called “The Newes,” May 26, 1664. No. 42.
Advertisement.
“This is to notify that the Charter of Horncastle in the County of Lincoln is lately exemplified; and that the first fair for horses begins seven days before the 11th of June, which is the head fair day; and the second horse fair begins 8 days before the 10th of August, being the second head fair day: therefore all persons concerned may take notice of the same, and that the Toll Books will be opened to make Entries accordingly.”