[725] “P. Lucullus et L. Annius, tribuni plebis, resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat.”

[726] De com. trib. et conc. pl. discr. (1875); Mommsen, Röm. Staatsr. iii. 149, n. 1; Kornemann, in Pauly-Wissowa, Real-Encycl. iv. 802. The correctness of my results is acknowledged in the Thesaurus linguae latinae, iv. 44 ff.

[727] “Tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut, qui contra fecisset, ab eo condemnaretur. Quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.” The translation given above is Shuckburgh’s.

[728] “Permagni nostra interest te, si comitiis non potueris, at, declarato illo, esse Romae.”

[729] Cf. Mommsen, Röm. Staatsr. ii. 482.

[730] “Venio ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. Leges videmus saepe ferri multas. Omitto eas, quae feruntur ita, vix ut quini, et ii ex aliena tribu, qui suffragium ferant, reperiantur. De me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit se legem tulisse. Quis est, qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est, qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Utra igitur causa popularis debet videri, in qua omnes honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines una mente consentiunt, an in qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant?”

[731] “Ferri de singulis nisi centuriatis comitiis noluerunt. Descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus convocatus. Quo verius in causa nostra vir magni ingenii summaque prudentia, L. Cotta, dicebat nihil omnino actum esse de nobis; praeter enim quam quod comitia ilia essent armis gesta servilibus, praeterea neque tributa capitis comitia rata esse posse neque ulla privilegii: quocirca nihil nobis opus esse lege, de quibus nihil omnino actum esset legibus. Sed visum est et vobis et clarissimis viris melius, de quo servi et latrones scivisse se aliquid dicerent, de hoc eodem cunctam Italiam quid sentiret, ostendere.”

[732] Röm. Forsch. i. 161, n. 53.

[733] See list of citations for electoral assemblies, p. 133.

[734] “Tribus locis significari maxime populi Romani iudicium ac voluntas potest, contione, comitiis, ludorum gladiatorumque consessu.”