periere cuncta, concidit regni status. nata atque genitor cinere permixto iacent.
Cho. qua fraude capti? Nunt. qua solent reges capi, donis.
Cho. in illis esse quis potuit dolus?
Nunt. et ipse miror vixque iam facto malo potuisse fieri credo; quis cladis modus? avidus per omnem regiae partem furit ut iussus ignis: iam domus tota occidit, urbi timetur.
Cho. unda flammas opprimat.
Nunt. et hoc in ista clade mirandum accidit, alit unda flammas, quoque prohibetur magis, magis ardet ignis: ipsa praesidia occupat.
All is lost! the kingdom's fallen! Father and daughter lie in mingled dust!
Ch. By what snare taken?
Mess. By gifts, the snare of kings.
Ch. What harm could lurk in them?