Letters of Charles II. of Naples Ordering the Prosecution of a Replapsed Heretic.
(MSS. Chioccarelli, T. VIII.)
Scriptum est religioso viro Fratri Roberto de Sancto Valentino Inquisitori in Regno Siciliæ post salutem. Olim religiose viro Fratri Benedicto prædecessori tuo in eodem inquisitionis officio post salutem scripsisse dicimur in hæc verba. Veridica nuper accepimus relatione quod te ex officio tuo contra hæreticæ pravitatis infectos inquirente Petrus de Bucclanico ipsius castri archipresbyter de pluribus articulis contra fidem Catholicam inventus est labefactus, cumque satis expediat in contemptæ religionis vindictam ad reprimendum tam damnabile exemplum hæreticæ pravitatis te satis insurgere viribus ad celerem punitionem tam enormis criminis fidelitati tuæ mandamus quatenus statim receptis presentibus sic omni specie corruptionis procul ejecta in præmissis contra dictum archipresbyterum tam fideliter proscquaris processum quod inde Deo placens honori ordinis tui deservias et apud nos qui dicti negotii plenam habemus fidem et notitiam dignas tibi laudes valeas vindicare. Datum apud Monasterium Regalis Vallis die 10 mensis Martii 4 Indict (1306).—Noviter autem facta nobis assertio continebat quod memoratus archipresbyter ad vomitum rediens in ejusdem hæreticæ pravitatis laqueum est relapsum, quod si veritate fulcitur de tanta profecto obstinatione turbati devotionem tuam attenta exhortatione requirimus ut tam ex processu dicti prædecessoris tui contra dictum archipresbyterum ab olim habito quam habendo per te ut cupimus denuo contra eum meritis (?) sive indagine in prædictis sic tuæ disciplinæ virga in dictum archipresbyterum proinde desæviat aspere ut impunitate non gaudeat hostis fidei orthodoxæ. Tuque propterea digua apud Deum et nos laude attolaris. Datum Neapoli apud Bartholomæum de Capua militem Logothetam et Prothonotarium Regni Siciliæ anno Domini 1307 (1308) die ultimo Augusti, 6 Indict. Regnorum nostrorum anno 24.
XIII.
Oath of the Doge of Venice in 1249.
Archivio di Venezia. Codice ex Brera No. 277.)
Promissio Domini Marini Mauroceno.
In nomine dei eterni amen. Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo quadragesimo nono mense Junii die terciodecimo intrante indictione septima Rivoalto. In palatio ducatus Veneciarum feliciter amen.... Ad honorem dei et sacrosancte matris Ecclesie et robur et defensionem fidei catholice studiosi erimus cum consilio nostrorum consiliariorum vel maioris partis quod probi et discreti et catholici viri eligantur et constituantur super inquirendis hereticis in venecia. Et omnes illos qui dati erunt pro hereticis per dominum Patriarchum Gradensem, Episcopum Castellanum vel per alios episcopos provincie duchatus Veneciarum a Grado videlicet usque ad caput aggeris comburi faciemus de consilio nostrorum consiliariorum vel maioris partis ipsorum.... Ego Marinus Maurocenus Dei gratia Dux manu mea subscripsi.
Capitulare super Patarenis et Usurariis (1256).
(Dal Registro intitulato, Capitolari di più Magistrati riformato nell’’ anno 1376. Miscellanea Codici, No. 133, p. 121.)
Item juro quod amodo usque ad unum annum et per totum ipsum annum simul cum meis vel cum altero eorum studiosus ero bona fide sine fraude ad inquirendum et inveniendum patarenos hereticos et suspectos de heresi tam venetos quam forinsecos in civitate Rivoalti et si quem talem vel tales invenero secretum aput me habebo et quam cito potero bona fide sine fraude denunciabo domino Duci et consiliariis ejus vel aliis quibus per dominum ducem et suum consilium fuerint hoc commissum. Hec autem omnia observabo bona fide sine fraude remote odio vel amore prece vel precio, et servitium inde non tollam nec faciam tolli. Item attendam et observabo ea que continentur in capituiari maioris consilii.—Si autem secundo in eodem crimine quis fuerit depreensus penam predictam incurrat et bannizetur et expellatur de veneciis si forinsecus fuerit venetus autem quociens inventus fuerit penam incurrat predictam excepto quod de veneciis non bannizetur nec expellatur. Post anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto (1256) indictione XIIII. mense februarii fuit hoc additum in presente capitulare.
END OF VOL. II.