Concilium celebrans ibi, Papa faventibus illi

Præsulibus centum jus ad synodale vocatis,

Ferre Sacerdotes monet, altarisque ministros

Arma pudicitiæ, vocat hos et præcipit esse

Ecclesiæ sponsos, quia non est jure sacerdos

Luxuriæ cultor: sic extirpavit ab illis

Partibus uxores omnino presbyterorum.

(Gulielmi Appuli de Normann. Lib. II.)

[480] Concil. Turon. ann. 1060 c. 6.

[481] Porro autem nos contra divina mandata, personarum acceptores, in minoribus quidam sacerdotibus luxuriæ inquinamenta persequimur; in episcopis autem, quod nimis absurdum est, per silentii tolerantiam veneramur.—Damiani Opusc. XVII. c. 1.