H. M.
Nihil tamen frequentius inter Autores occurrit, quám ut omnia adeò ex moduli ferè sensuum suorum æstiment, ut ea quæ insuper infinitis rerum spatiis extare possunt, sive superbè sive imprudenter rejiciant; quin & ea omnia in usum suum fabricata fuisse glorientur, perinde facientes ac si pediculi humanum caput, aut pulices sinum muliebrem propter se solos condita existimarent, eáque demum ex gradibus saltibúsve suis metirentur. The Lord Herbert in his De Causis Errorum.
De generali totius hujus mundi aspectabilis constructione ut rectè Philosophemur duo sunt imprimis observanda: Unum ut attendentes ad infinitam Dei potentiam & bonitatem nè vereamur nimis ampla & pulchra & absoluta ejus opera imaginari: sed è contra caveamus, nè si quos fortè limites nobis non certò cognitos, in ipsis supponamus, non satìs magnificè de creatoris potentia sentire videamur.
Alterum, ut etiam caveamus, nè nimis superbè de nobis ipsis sentiamus. Quod fieret non modò, si quos limites nobis nullâ cognitos ratione, nec divinà revelatione, mundo vellemus affingere, tanquam si vis nostra cogitationis, ultra id quod à Deo revera factum est ferri posset; sed etiam maximè, si res omnes propter nos solos, ab illo creatas esse fingeremus. Renatus Des-Cartes in his Princip. Philosoph. the third part.
[The Argument.]
’Gainst boundlesse time th’ objections made,
And wast infinity
Of worlds, are with new reasons weigh’d,
Mens judgements are left free.