“Quod cum audissent fratres, repleti sunt gaudio Salvatoris sive propter gratiam, quam dominus Deus contulerat sancto suo, sive quia proximorum lucrum sitiebant ardenter, quos desiderabant ut salvi essent, in idipsum quotidie augmentari.”[276]
We feel the flow and rhythm, and note the agreeable balancing of clauses. Francis died in 1226. The Vita prima by Celano was approved by Gregory IX. in 1229. Already other matter touching the saint was gathering in anecdote and narrative. Much of it was brought together in the so-called Speculum perfectionis, which has been confidently but very questionably ascribed to Francis’s personal disciple, Brother Leo. Brother Leo, or whoever may have been the narrator or compiler, was no scholar; his Latin is naively incorrect, and has also the simplicity of Gospel narrative. Indeed this Latin is as effectively “vulgarized” as the Greek of Matthew’s Gospel. An interesting passage tells with what loving wisdom Francis interpreted a text of Scripture:
“Manente ipso apud Senas venit ad eum quidam doctor sacrae theologiae de ordine Praedicatorum, vir utique humilis et spiritualis valde. Quum ipse cum beato Francisco de verbis Domini simul aliquamdiu contulissent interrogavit eum magister de illo verbo Ezechielis: Si non annuntiaveris impio impietatem suam animam ejus de manu tua requiram. Dixit enim: ‘Multos, bone pater, ego cognosco in peccato mortali quibus non annuntio impietatem eorum, numquid de manu mea ipsorum animae requirentur?’
“Cui beatus Franciscus humiliter dixit se esse idiotam et ideo magis expedire sibi doceri ab eo quam super scripturae sententiam respondere. Tunc ille humilis magister adjecit: ‘Frater, licet ab aliquibus sapientibus hujus verbi expositionem audiverim, tamen libenter super hoc vestrum perciperem intellectum.’ Dixit ergo beatus Franciscus: ‘Si verbum debeat generaliter intelligi, ego taliter accipio ipsum quod servus Dei sic debet vita et sanctitate in seipso ardere vel fulgere ut luce exempli et lingua sanctae conversationis omnes impios reprehendat. Sic, inquam, splendor ejus et odor famae ipsius annuntiabit omnibus iniquitates eorum.’
“Plurimum itaque doctor ille aedificatus recedens dixit sociis beati Francisci: ‘Fratres mei, theologia hujus viri puritate et contemplatione subnixa est aquila volans, nostra vero scientia ventre graditur super terram.’”[277]
Another passage has Francis breaking out in song from the joy of his love of Christ:
“Ebrius amore et compassione Christi beatus Franciscus quandoque talia faciebat, nam dulcissima melodia spiritus intra se ipsum ebulliens frequenter exterius gallice dabat sonum et vena divini susurrii quam auris ejus suscipiebat furtive gallicum erumpebat in jubilum.
“Lignum quandoque colligebat de terra ipsumque sinistro brachio superponens aliud lignum per modum arcus in manu dextera trahebat super illud, quasi super viellam vel aliud instrumentum atque gestus ad hoc idoneos faciens gallice cantabat de Domino Jesu Christo. Terminabatur denique tota haec tripudiatio in lacrymas et in compassionem passionis Christi hic jubilus solvebatur.
“In his trahebat continue suspiria et ingeminatis gemitibus eorum quae tenebat in manibus oblitus suspendebatur ad caelum.”[278]
This Latin is as childlike as the Old Italian of the Fioretti of St. Francis; it has a like word-order, and one might almost add, a like vocabulary. The simple, ignorant writer seems as if held by a direct and personal inspiration from the familiar life of the sweet saint. His language reflects that inspiration, and mirrors his own childlike character. Hence he has a style, direct, effective, moving to tears and joy, like his impression of the blessed Francis.