OLOR ISCANUS.
1651.

——O quis me gelidis in vallibus Iscæ
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!


AD POSTEROS.

Diminuat ne sera dies præsentis honorem
Quis, qualisque fui, percipe Posteritas.
Cambria me genuit, patulis ubi vallibus errans
Subjacet aeriis montibus Isca pater.
Inde sinu placido suscepit maximus arte
Herbertus, Latiæ gloria prima scholæ.
Bis ternos, illo me conducente, per annos
Profeci, et geminam contulit unus opem;
Ars et amor, mens atque manus certare solebant,
Nec lassata illi mensue, manusue fuit.
Hinc qualem cernis crevisse: sed ut mea certus
Tempora cognoscas, dura mere, scias.
Vixi, divisos cum fregerat hæresis Anglos
Inter Tysiphonas presbyteri et populi.
His primum miseris per amœna furentibus arva
Prostravit sanctam vilis avena rosam,
Turbarunt fontes, et fusis pax perit undis,
Moestaque coelestes obruit umbra dies.
Duret ut integritas tamen, et pia gloria, partem
Me nullam in tanta strage fuisse, scias;
Credidimus nempe insonti vocem esse cruori,
Et vires quæ post funera flere docent.
Hinc castæ, fidæque pati me more parentis
Commonui, et lachrymis fata levare meis;
Hinc nusquam horrendis violavi sacra procellis,
Nec mihi mens unquam, nec manus atra fuit.
Si pius es, ne plura petas; satur ille recedat
Qui sapit et nos non scripsimus insipidis.


TO THE TRULY NOBLE AND MOST EXCELLENTLY ACCOMPLISHED, THE LORD KILDARE DIGBY.