Non enim qui sapiens est, ut dixere stoici, dives est sed contra qui dives est sapiens est dicendus est.
Ignoscere veniam petenti pulchrum. Nam indicium fiduciæ sui.
Imitatio jucundum: revocat enim præterita. Præterita autem si bona fuerint, jucunda sunt repræsentata, quia bona; si mala, quia præterita. Jucunda igitur musica, poesis pictura.—Hobbes's "Opera Latina," Molesworth, vol. II. 98-102.
[252]Metus potentiarum invisibilium, sive fictæ illæ sint, sive ab historiis acceptæ sint publiée, religio est si publice acceptæ non sint, superstitio.—Ibid. III. 45.
[253]Omnis igitur societas vel commodi causa vel gloriæ, hoc est, sui, non sociorum amore contrahitur.—Ibid. II. 161.
Statuendum igitur est, originem magnarum et diuturnarum societatum non a mutua hominum benevolentia, sed a mutuo metu exstitisse.—Ibid. II. 161.
Voluntas lædendi omnibus quidem inest in statu naturae.—Ibid. II. 162.
Status hominum naturalis antequam in societatem coiretur bellum fuerit; neque hoc simpliciter, sed bellum omnium in omftes.—Ibid. II. 166.
Bellum sua natura sempiternum.—See 166, line 16.
[254]Corpus et substantia idem significant, et proinde vox composita substantia incorporea est insignificans æque ac si quis diceret corpus incorporeum.—Hobbes's "Opera Latina," Molesworth, vol. III. 281.