But enough of these extravagances, which, even in our own days, embitter the lives of so many thousands, and exhibit to the world, in the nineteenth century, the same terrific form of mental disturbance as the St. Vitus’s dance once did to the benighted nations of the middle ages.


APPENDIX.


I.

Petri de Herentals, Prioris Floreffiensis Vita Gregorii XI., in Stephan. Baluzii Vitæ Paparum Avenionensium. T. I. Paris, 1693. 4to. p. 483.

Ejus tempore, videlicet A. D. MCCCLXXV., mira secta tam virorum quam mulierum venit Aquisgrani de partibus Alamanniæ, et ascendit usque Hanoniam seu Franciam, cujus talis fuit conditio. Nam homines utriusque sexus illudebantur a dæmonio, taliter quod tam in domibus quam in plateis et in Ecclesiis se invicem manibus tenentes chorizabant et in altum saltabant, ac quædam nomina dæmoniorum nominabant, videlicet Friskes et similia, nullam cognitionem in hujusmodi chorizatione nec verecundiam sui propter astantes populos habentes. Et in fine hujus chorizationis in tantum circa pectoralia torquebantur, quod nisi mappulis lineis a suis amicis per medium ventris fortiter stringerentur, quasi furiose clamabant se mori. Hi vero in Leodio per conjurationes sumptas de illis quæ in catechismo ante baptismum fiunt, a dæmonio liberabantur, et sanati dicebant, quod videbatur eis quod in hora hujus chorizationis erant in fluvio sanguinis, et propterea sic in altum saltabant. Vulgus autem apud Leodium dicebat quod hujusmodi plaga populo contigisset eo, quod populus male baptizatus erat, maxime a Presbyteribus suas tenentibus concubinas. Et propter hoc proposuerat vulgus insurgere in clerum, eos occidendo et bona eorum diripiendo, nisi Deus de remedio providisset per conjurationes prædictas. Quo viso cessavit tempestas vulgi taliter quod clerus multo plus a populo fuit honoratus. De ista autem chorizatione seu secta talia extant rigmata:

Oritur in seculo nova quædam secta

In gestis aut in speculo visa plus nec lecta.

Populus tripudiat nimium saltando.