[775] Tum enim totus a Christo pendet. Christus est ei ratio, consilium, justitia, innocentia et tota salus. Christus in eo vivit, in eo agit. (Ibid., p. 233.)

[776] Bonus vir in amore justitiæ liber et lætus vivit. (Ibid., p. 234.)

[777] Ubi Deus, illic cura est et studium ad opera bona urgens et impellens.... (Ibid., p. 213.)

[778] Vita ergo pii hominis nihil aliud est nisi perpetua quædam et indefessa boni operatio, quam Deus incipit, ducit et absolvit ... (Ibid., p. 295.)

[779] Quum ergo Deus pater nos elegit ex gratia sua, traxitque et vocavit, cur ad eum accedere non auderemus? (Zw. Op. i, p. 287.)

[780] Quam concors sit Spiritus Dei, dum nos tam procul dissiti, nihil colludentes, tam concorditer Christi doctrinam docemus. (Ibid., p. 276.) How well the Spirit of God accords, since we, who are placed at such a distance from each other, with no collusion, so harmoniously teach the doctrine of Christ.

[781] Quam fortis sis in Christo prædicando. (Zw. Ep. p. 160.)

[782] O Helvetiam longe feliciorem, si tandem liceat te a bellis conquiescere! (Ibid. p. 128.)

[783] At video mendacium esse, cum audiaris per totam Helvetiam. (Ibid., p. 135.)

[784] Sequar te quoad potero. (Ibid., p. 134.)