Jam pertransierat Burnellus tempora multa
Et prope completus septimus annus erat,
Cum nihil ex toto quodcunque docente magistro
Aut socio potuit discere præter ya.
Quod natura dedit, quod secum detulit illuc,
Hoc habet, hoc illo nemo tulisse potest ...
Semper ya repetit.
(p. 64)
[262] "Galfridi de Vinosalvo Ars Poetica," ed. Leyser, Helmstadt, 1724, 8vo. He wrote other works; an "Itinerarium regis Anglorum Richardi I." (text in the "Rerum Anglicarum Scriptores" of Gale, 1684 ff., fol., vol. ii.) has been attributed to him, but there are grave doubts; see Hauréau, "Notices et Extraits des Manuscrits," vol. xxix. pp. 321 ff. According to Stubbs ("Itinerarium peregrinorum et Gesta Regis Ricardi," 1864, Rolls), the real author is Richard, canon of the Holy Trinity, London.
Papa stupor mundi, si dixero Papa Nocenti:
Acephalum nomen tribuam tibi; si caput addam,
Hostis erit metri, &c.
Nec Deus es nec homo, quasi neuter es inter utrumque,
Quem Deus elegit socium. Socialiter egit
Tecum, partibus mundum. Sed noluit unus
Omnia. Sed voluit tibi terras et sibi cœlum.
Quid potuit melius? quid majus? cui meliori?
(p. 95.)
Tota peris ex morte sua. Mors non fuit ejus,
Sed tua. Non una, sed publica, mortis origo.
O Veneris lacrimosa dies! o sydus amarum!
Illa dies tua nox fuit et Venus illa venenum;
Illa dedit vulnus ...
O dolor! o plus quam dolor! o mors! o truculenta
Mors! Esses utinam mors mortua! quid meministi
Ausa nefas tantum? Placuit tibi tollere solem
Et tenebris tenebrare solum.