Monkes, chanons, and prestis, withall ye clergy,

Prayeth for hym that he may com to blys.

And that nevar such anothar come aftar this

His intersectures, blessid mot they be,

And graunt them to reygne with aungellis!

For Jake Napys sowle, placebo and dirige.

“Placebo,” begyneth the bisshop of Hereforthe;

“Dilexi,” quod ye bisshop of Chester.

XIII (p. [314]) INDULGENCES AND THE THEORY OF THE “TREAS­UR­Y” AC­CORD­ING TO POPE CLEM­ENT VI

“Quantum ergo exinde ut nec supervacua, inanis aut superflua tantæ effusionis miseratio redderetur, thesaurum militanti Ecclesiæ acquisivit, volens suis thesaurizare filiis pius pater, ut sic sit infinitus thesaurus hominibus, quo qui usi sunt, Dei amicitiæ participes sunt effecti. Quem quidem thesaurum non in ærario repositum, non in agro absconditum, sed per beatum Petrum cœli clavigerum, ejusque successores, suos in terris vicarios commisit fidelibus salubriter dispensandum, et propriis et rationabilibus causis, nunc pro totali, nunc pro partiali remissione pœnæ temporalis pro peccatis debitæ tam generaliter quam specialiter (prout cum Deo expedire cognoscerent) vere pœnitentibus et confessis misericorditer applicandum. Ad cujus quidem thesauri cumulum, beatæ Dei genetricis, omnium electorum a primo justo usque ad ultimum merita adminiculum præstare noscuntur, de cujus consumptione, seu minutione non est aliquatenus formidandum, tam propter infinita Christi (ut prædictum est) merita, quam pro eo quod quanto plures ex ejus applicatione trahuntur ad justitiam, tanto magis accrescit ipsorum cumulus meritorum.”